{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica harmonica 95","citation":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/95.md","author":{"name":"Johann Heinrich Alsted","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted"},"work":{"title":"Physica harmonica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Ne perturbemur vulgato illo argumento: unius naturę simplicis actio item una; quia forma una. Sic enim diluimus. Finis unus, ne detur vacuum: idque aut ordinariâ effectione, aut succisivâ, utrâque autem naturali. Quòd autem ab eâdem formâ fiant motus contrarii, propter compositi conservationem, patet ex eo motu, qui fit in aere & vitro. Si enim frigida frusta in id quod in fornacibus liquescit, immittantur, illicò resiliunt. At is motus à formâ fit interiore. Non enim fit ab ignis vi, qui est in ignito vitro repellendi. Quippe non exit ab eo forma ad tres usque ulnas: quanto spatio vidimus resilire. Satis hinc apparet, quemadmodum nequeat esse vacuum. A nullâ enim quatuor causarum confieri potest. Materiam nullam habet. Haec enim est ejus notio. Formam nullam. Cui nulla entitas, ne forma quidem. Effectorem nullum. Quod esse nequit: ne fieri quidem. Nam quod aut quale sit ens: cui nec materia, nec forma, & quod alteri neque materia, neque forma est? sed neque accidens. Nam cui accidat id, quod non est? Quapropter nec habebit finem ullum, propter quem factum sit. Nam qui minimis naturalibus tanquam principiis constitutis certas figuras attribuerunt: cùm globulis ob rotunditatem cohaerere nequeat perpetuo tractu corpus ullum: necessariò coacti sunt, vacuum altrinsecus statuere in naturâ. Quibus omnia fiebant unum per contiguitatem, non per continuationem: quemadmodum agnovere sapientes.","prev":{"citation":"Physica harmonica 94","label":"PERIPATETICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/94"},"next":{"citation":"Physica harmonica 96","label":"Cap. 7. De tempore","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-alsted/physica-harmonica/96"},"credit":{"text":"Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_harmonica","quality":"ocr"}}