{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dissertationes Academicae front.1.4-5","citation":"Johann Heinrich Boeckler, Dissertationes Academicae front.1.4-5","ref":"front.1.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-boeckler/dissertationes-academicae/front.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-boeckler/dissertationes-academicae/front.1.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-boeckler/dissertationes-academicae/front.1.4.md","author":{"name":"Johann Heinrich Boeckler","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-boeckler"},"work":{"title":"Dissertationes Academicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-boeckler/dissertationes-academicae","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Magni certe ingenii proprium est, suo singula loco ita complecti, ut nihil rerum publice privatimque salubrium neglectum videatur. Qui enim praestantiora transmitteret, quem illa prima specie levia quoque advertunt? Leges cuiusque civitatis et mores, civium ordines et instituta, disciplinam curiae, consilii copiam, negotiorum ordinem, diligentiam, procurationem, accurate indagabat IULUS ille, Heroum soboles, cuius tum lateri haesisse, in felicitatis parte numero. Quo praesidio diuturni, quod Germaniam afflictavit, belli, moderatores rei publicae vel minas declinassent; vel ex vicino incendia, depulissent; quae inter partium certamina securitas, quod in periculis remedium, aut domi repertum, aut foris subnatum, aut fatorum industria provisum donatumque esset, interrogabat. Quibus opibus pax invalescere, qua spe in posteros destinari posset, explorabat. Nec minus; quae mercimonia unde augmentum caperent: quae subsidia tenuiores civium solarentur aut levarent, ne foenebris tabes fidem concuteret, et singulos quidem fortunis, rem publicam vero tranquillitate despoliaret. Multum gaudebat praeclare constitutis: neque sine altiore sensu, civilis modi aequabile temperamentum, cum diversi generis formula componebat: atque inter haec, numquam non de grandis illius contextus, quo Germania in unius corporis molem ligatur, rationibus, vel bene congruentibus, vel, ut in tanta amplitudine, per varia disconvenientibus sedulo cogitabat. Adduxerat tum fortuna virum militari laude in primis florentem: cum quo literis agere illustrissimus peregrinator noster constituerat. Is, primo aspectu, exsplendescentis undique generositatis indicio, amplius sibi venerandum, quam nominis involucrum postulabat, hoc incrementum intellexit. Quam laetus ille audivit, reposcentem consilia belli, fortunam et artem praeliorum, viros et arma considerantem studio, aestimantem iudicio, qui aetate peradolescens, curas anmosque viriles longe lateque demonstrabat! Et quid poterat hic in argumentum sermonis venire, quin auctoritas domestica, et imperatoriae artes ad summum in familia progressae fastigium, colloquentium et audientium animos dulcedinis ac venerationis implerent?","prev":{"citation":"Dissertationes Academicae front.1.1-3","label":"front.1.1 to front.1.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-boeckler/dissertationes-academicae/front.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-boeckler/dissertationes-academicae/front.1.1"},"next":{"citation":"Dissertationes Academicae front.1.6-10","label":"front.1.6 to front.1.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-heinrich-boeckler/dissertationes-academicae/front.1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-heinrich-boeckler/dissertationes-academicae/front.1.6"},"credit":{"text":"Johann Heinrich Boeckler, Dissertationes Academicae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/boecklerdissertationes_1.xml","quality":"ocr"}}