{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Herbarium diluvianum 14","citation":"Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/14.md","author":{"name":"Johann Jakob Scheuchzer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer"},"work":{"title":"Herbarium diluvianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Cognovit ergò Noah, quòd Aquae imminutae essent super terram. Expectatis autem adhuc septem diebus aliis rursus emisit Columbam, quae ultra non est reversa ad eum. Factumque est sexcentesimo primo Anno, Mense primo, ejusdemque primo die, exiccatae sunt Aquae de Terra, amovitque Noah operculum Arcae, & prospexit, & ecce superficies Terrae erat siccata. Bis septem vel quatuordecim hi dies, quibus emissae fuerunt binae una post alteram, Columbae, protrahunt tempus ad principium Martii; Respondet enim primus Mensis Nisan, Civilium septimus, Martio, & initio Aprilis. Est Olea ex iis arboribus, quae longi aevi, & facillimè regerminat, ut etiam stipitem Oleae aridum & levem Terrae implantatum germinare, & radices agere Fortunius Licetus expertus fuerit, & hoc ipso confirmetur illud Virgilii: Truditur è sicco radix oleagina Ligno. Quantò magis regerminare potuit, imò verò folia conservare, aliavè nova protrudere, Olea, quae unà cum radicibus, Trunco, & ramis Aquae innatavit. Certum hoc est, verba sunt Woodlwardi pag. 219. quòd ultimò subsederint Vegetabilia, utpote Terrestri materiâ leviora: & per consequens jacuerint plura ex illis in superficie Terrae, illa autem, quae notabilis fuere molis, uti e. g. Arbores crassiores, & latè sua pandentes brachia, surrexerint cum ramis suis ad insignem Aquae altitudinem, imò comas suas elevârint in ipsum Aërem, sicque ductum & fluxum Aquae recedentis facilè potuerint sequi, iis praesertim in locis, ubi ob declivitatem contigit praecipites volvi fluctus. Tantò facilior fuit Arborum omnis generis, speciatim Oleae, conservatio, quòd Aqua Diluvialis fuerit non simplex, pura, limpida, sed coenosa, limosa, partibus terreis copiosè impraegnata: Accedit, quòd prima Terrae nondum plenè exiccatae crusta etiam fuerit limosa, ut nec Noachus, nec Animantia incedere potuerint ante diem 27. mensis secundi. Ita enim Sacer Codex: Gen. VIII. 14. Porrò in Mense secundo, vigesimo septimo die mensis, arefacta est Terra; ita scil. ut gressum ferret, & satis succreverit Herbarum pro nutrimento Hominum, & Bestiarum. Egressus igitur Noachus ex Arca sub initium Maji, vel versus medium hujus Mensis, nam respondet secundus Sacer, Jiar dictus, Civilis octavus, Aprili, praecipuè verò Majo; diem 15. vel 16. Maji respondere vult in Kalendario Hebraico Sebast. Münsterus. Constat hinc, Noachum ab uno Majo ad alterum, per Annum plus minusve, moratum fuisse in Arca.","prev":{"citation":"Herbarium diluvianum 13-2","label":"ADDITA AB AUCTORE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/13-2"},"next":{"citation":"Herbarium diluvianum 15","label":"ADDITA AB AUCTORE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/15"},"credit":{"text":"Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum","quality":"ocr"}}