{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Herbarium diluvianum 8","citation":"Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/8.md","author":{"name":"Johann Jakob Scheuchzer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer"},"work":{"title":"Herbarium diluvianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"Potius tamen huc traxerim Secale hybernum vel majus. C. B. Theatr. 425. Secale J. B. II. 416. Rogga vulgò Roggen, Rocken, Roggen-Korn dictum, quod autumno seritur, & nono plerumque àì satione mense in horrea convebitur. Imò potiùs adhuc huc pertinet Hordeum. An verò Distichon sit, vel Polystichon, determinare non audeo. In spicâ nostrâ Hordeaceâ attendi merentur, 1. corpulentia, nam in unâ Tabula est concava, in altera convexa, ut grana in eo statu, quo fuerunt, satis soliditatis habuerint ad exprimendam in materia Lapidis lutosa figuram. 2. Maturitas fermè dimidia, qualis in Hordeo conspicitur medio ferè Majo, quo Diluvium contigit, & qualem prae se ferunt Avellanae Nuces, de quibus infrâ, fossiles, utpote saepiùs, ob cortices non satis induratos, corrugatae, saepe in ambitu fissuram passae. 3. Culmi summitas, cui spica insidet. 4. Spica ipsa dodrantalis ferê, aristis, quae Grana obtegunt, armata. 5. Lineolae in aristis transversae, conferendae cum hamulis illis serratis, in Secali & Hordeo prae aliis frugibus conspicuis. 6. Prominentiae nodosae infra spicam in summo culmo conspicuae, in Hordeo cumprimis obviae. 7. Aristae laterales ex ima spica surgentes, spicae secundariae, vel saltem fertilis admodùm indicium, inter Hordeaceas spicas saepiùs quoque, quàm inter frumentaceas alias, obvium. Specialem considerationem meretur Locus spicae hujus natalis, vel potiùs depositionis, Lapidum ipsorum fissilium fodina, quae ejus est altitudinis, in Monte Blattenberg, qui Liberi, des Freybergs, pars est, quali per universam Helvetiam, multò minùs extra eam, Frumentum nec seritur, nec metitur: quo ipso clarè evincitur, elevatam fuisse hanc spicam supra Locum natalem, elevari non potuisse aliâ, quàm Inundationis, occasione, Inundationem hanc non aliam esse, quàm Universalem illam toti Terrae fatalem, quae ipsa Montium altissimorum cacumina superavit, quod alibi pressiùs ex Naturae Phaenomenis demonstratum ibo: in stratis quoque Ardesiarum nostrarum deponi non potuisse, nisi eo tempore, quo fuere formata, id est, in Diluvio. In eadem hac Lapicidina quotquot hactenus reperti fuere cum spicâ nostrâ Pisces, Helveticae sunt indolis. Quidsi igitur ex praesentiâ Spicae hujus hordeaceae arguerem, Helvetiae suos quoque fuisse incolas ante Diluvium, qui frumenta severint, eosque Terricolis aliis laboriosiores, & pientiores (si pietas aliqua tribui potest Terrae impletae violentiâ, in qua omnis caro corrupit viam sitam. Gen. VI. 12.","prev":{"citation":"Herbarium diluvianum 7-2","label":"ADDITA AB AUCTORE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/7-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/7-2"},"next":{"citation":"Herbarium diluvianum 9","label":"ADDITA AB AUCTORE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-jakob-scheuchzer/herbarium-diluvianum/9"},"credit":{"text":"Johann Jakob Scheuchzer, Herbarium diluvianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_diluvianum","quality":"ocr"}}