{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dissertatio physica de iride 4","citation":"Johann Kies, Dissertatio physica de iride 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-kies/dissertatio-physica-de-iride/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-kies/dissertatio-physica-de-iride/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-kies/dissertatio-physica-de-iride/4.md","author":{"name":"Johann Kies","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-kies"},"work":{"title":"Dissertatio physica de iride","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-kies/dissertatio-physica-de-iride","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"1) unde septem isti colores iridis oriantur, qui hoc ordine sese insequuntur; ruber, aureus, flavus, viridis, coeruleus, indicus, violaceus 2) cur latitudo iridis tanta sit, cum tamen diameter Solis longe minor conspiciatur 3) cur in arcum tam amplum iris, quae est imago solis, diffundatur. Quibus quaestionibus si satisfactum sit, omnia exhausta esse confidimus, quae ad genesin arcus coelestis intelligendam desiderantur. Prima quaestio ex observationibus NEWTONI deciditur, qui primus detexit, radios lucis ex particulis inter se dissimilibus & inaequalibus compositos esse; & particulae quidem minimae, quae maxime refringuntur, radiolum formant coloris violacei, qui vibrationes in retina oculi nostri excitat brevissimas, & quidem ratio refractionis ex aëre in aquam pluviam est = 109: 81; quae vero particulae minime refringuntur, aut maximae sunt in lucis materia, illae radiolum constituunt rubri coloris, fulgentissimi omnium reliquorum, in quo ratio refractionis pariter ex aëre in aquam pluviam est 423. Reliquae particulae pro earum magnitudine & refrangibilitate diversa in radiolos similiter separatae vibrationes in oculo excitant intermedias, ad sensationes colorum intermediorum generandas. Colores igitur radiorum solis non sunt aliquid adventitii, sed omnis radius lucis compositus est, & si in superficiem refringentem incidat, in illo medio in septem colores, quos supra nominavi, separatur, quod jucundum spectaculum in prismate vitreo, quod radius solis transgreditur, observare licet. Plura alia ad primam quaestionem addere non placet, quae legi possunt in Phys. KRAFT. Tom. II. qui experimenta NEWTONI in compendium redegit. Quaestio secunda est, cur latitudo iridis tanta sit, cum Diameter solis longe minor observetur? respondemus 1) cum imago solis in septem imagines rubram &c. usque ad violaceam separetur, mirum non est, si septem soles diversimode colorati loco unius solis conspiciantur, latitudinem iridis latitudine solis longe majorem essex B x Ipsa tamen iridis primariae determinata latitudo 16 457344 sequenti calculo trigonometrico plene intelligitur. Iris primaria ita generatur (Fig. 1.","prev":{"citation":"Dissertatio physica de iride ii","label":"ii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-kies/dissertatio-physica-de-iride/ii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-kies/dissertatio-physica-de-iride/ii"},"next":{"citation":"Dissertatio physica de iride 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johann-kies/dissertatio-physica-de-iride/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johann-kies/dissertatio-physica-de-iride/5"},"credit":{"text":"Johann Kies, Dissertatio physica de iride. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dissertatio_physica_de_iride","quality":"ocr"}}