{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De scriptis medicis libri duo 72","citation":"Johannes Antonides van der Linden, De scriptis medicis libri duo 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-antonides-van-der-linden/de-scriptis-medicis-libri-duo/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-antonides-van-der-linden/de-scriptis-medicis-libri-duo/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-antonides-van-der-linden/de-scriptis-medicis-libri-duo/72.md","author":{"name":"Johannes Antonides van der Linden","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-antonides-van-der-linden"},"work":{"title":"De scriptis medicis libri duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-antonides-van-der-linden/de-scriptis-medicis-libri-duo","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"AVTORVM MEDICORVM VARIORVM. De Balneis omnia quae extant apud Graecos, Latinos, & Arabas, tam medicos, quam quoscunque caeterarum artium probatos scriptores: qui vel integris libris, vel quoque alio modo hanc materiam tractaverunt: nuper hinc inde accurate conquisita & excerpta, atque in unum tandem volumen redacta. In quo aquarum ac thermarum omnium, quae in toto fere orbe terrarum sunt, metallorum item, & reliquorum mineralium naturae, vires, atque usus exquisitissime explicantur. Venetiis, apud Iuntas, 1553, in fol. Quem autem quisque Autorum locum in hoc volumine obtineant, in cujusque nomine indicabimus. De Febribus opus sane aureum, non magis utile, quam rei Medicae profitentibus necessarium: in quo trium sectarum clarissimi medici habentur, qui de hac re egerunt: nempe Graeci, Arabes, atque Latini. Venetiis, apud Gratiosum Perchacinum, 1576, in fol. Qui vero hoc opere contineantur in singulis notabimus. Medici antiqui omnes, qui latinis literis diversorum morborum genera & remedia persecuti sunt, undique conquisiti, & uno volumine comprehensi, ut eorum qui se medicinae studio dediderunt, commodo consulatur. Venetiis, apud Aldi filios Medicae artis principes post Hippocratem & Galenum. Graeci latinitate donati: Aretaeus, Ruffus Ephesius, Oribasius, Paulus Aegineta, Aëtius, Alex. Trallianus, Actuarius, Nicolaus Myrepsus. Latini: Cornelius Celsus, Scribonius Largus, Marcellus Empiricus, aliique praeterea, quorum unius nomen ignoratur. Hippocratis aliquot loci cum Cornelii Celsi interpretatione. Excudit Henricus Stephanus, 1567, in fol. 2 voll. De Re medica volumen, cui insunt, Sorani Ephesii Peripatetici in Artem medendi Isagoge. D. Oribasii Sardiani fragmentum de Victus ratione quolibet anni tempore utili. C. Plinii secundi de Re medica libri V, accuratius recogniti, & (nothis ac pseudepigraphis semotis) ab innumeris mendarum millibus fide vetustissimi codicis repurgati. L. Apuleji Madaurensis, de Herbarum virtutibus vere aurea & salutaris historia. Accessit his vice coronidis, libellus utilissimus de Betonica, quem quidam Ant. Musae, nonnulli L. Apulejo adscribendum autumant. Basileae, apud Ioan. Oporinum, 1549, in fol. De Morbo Gallico omnia quae extant apud omnes Medicos cujusque nationis, qui vel integris libris, vel quoquo alio modo hujus affectus curationem aut etiam empirice tradiderunt, diligenter hinc inde conquisita, sparsim inventa, erroribus expurgata, & in unum tandem corpus redacta.","prev":{"citation":"De scriptis medicis libri duo 71","label":"AVTORVM MEDICORVM INCERTORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-antonides-van-der-linden/de-scriptis-medicis-libri-duo/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-antonides-van-der-linden/de-scriptis-medicis-libri-duo/71"},"next":{"citation":"De scriptis medicis libri duo 73","label":"AVTORVM MEDICORVM VARIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-antonides-van-der-linden/de-scriptis-medicis-libri-duo/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-antonides-van-der-linden/de-scriptis-medicis-libri-duo/73"},"credit":{"text":"Johannes Antonides van der Linden, De scriptis medicis libri duo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_scriptis_medicis_libri_duo","quality":"ocr"}}