{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.16.4-6","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.16.4-6","ref":"1.16.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.16.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.16.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.16.4.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"Fit enim, ut ex humilibus oriantur illustres, ex malis interdum boni: sed multo pervulgatius, ut a praestantibus filii degenerent. Taceo, quod de hoc ipso poeta canit, et quod vulgus in ore habet: Demosthenes opinatus et usurpasse fertur, quasi fato fieri, ut ex probis viris nascantur viles liberi. Et Hippocratis filios, ut stolidos, nec sanis moribus, exagitavit vetus comoedia, quod patet ex Aristophane, et ex Eupolide adducitur: quos ille pater fecisset aureos, si per educationem stetisset. Est in eximio quoque divinum quiddam, sive genium dicas, quod naturavix propagari dixeris, et haec ipsa pro varietate suarum opum, alios aliis bonis beat, et, quos videtur, negligit. Quid igitur miremur, si ut neque Apelles aut Protogenes in pictoria filium praestantem seu mediocrem fecerit, sic neque Pericles, aut quis alius principum civitatis, filium cura atque opera sua politica disciplina perfecerit. Neque hic solum, sed in quacumque alia re, etiam mediocri, parum agit vel optima institutio, nisi natura fundamentum straverit, nisique ille cuiuscumque disciplinae alumnus nativus, eiusdem amore totus ardeat. Ipsa tamen naturae vis in quo vigeat, nec disciplina exsuscitetur; metuendum sit, ne tempore in universum deleatur. Hinc igitur apparet, ut et omnis disciplina natura nitatur, ut principio, et natura disciplinae egeat, ut corpus alimentorum, ne contabescat fame. Hinc illud est, quod adultiores interdum non negant, in se educandis neglectum nihil penitus, nec se tamen percepisse aliquid speratorum fructuum: scilicet, aut ingenium non erat, aut animus abhorruerat. Alii se neglectos queruntur, vel institutos perperam, cum ingenio abundarent, et virtutem scientiamue unice expeterent. Vix aliqui, invita Minerva, ut aiunt, accurata institutione, magno labore, longo tempore, ad praestantiam pervenerint: etsi forte proficiant, et fiant se ipsis meliores, atque omnino alii, quam initio fuerint, quod ipsi etiam gaudeant: ut si mercator rem non faciat mille talentorum, boni tamen consulat, quidquid congerat, aut sise saltem a turpi paupertate et aere alieno vindicet. Paucissimos autem unicam naturam secutos, quoquo illa duceret, id sine disciplina perfecisse existimem. Quo nomine se passim magnifice effert Pindarus: nec aliud est, quod se Musis dictantibus suum poema scripsisse iactat Hesiodus: quos tamen vel doctrinae aliquid accepisse ab aliis crediderim, vel nobilia priorum exempla intuitos.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.16.1-3","label":"1.16.1 to 1.16.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.16.1"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.17.1-3","label":"1.17.1 to 1.17.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.17.1"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}