{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.22.4-6","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.22.4-6","ref":"1.22.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.22.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.22.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.22.4.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"in quo nonnihil boni: sin opera luditur, ipsa tamen, quae cuique adversus naturae pravitatem lucta est, et per se laudem meretur, nec omnis expers victoriae iudicabitur, siquidem palmae species est, non totum se hosti dedere, ut nec Achilles, quem sub persona Minervae a calido consilio retraxit aliquando ratio, ut eum educatio cum in ceteris multum, tum in hoc aliquid iuvisse videri potuerit. Hanc desuetudinem, ut sic loquar, praecedere omnino oportet: ex animo enim, quem sincera virtute imbuere velis, omnes maculae prius eluendae sunt, quoad fieri potest. Deinceps accedat sive succedat statim virtutis sive actionum honestarum exercitatio sive consuetudo. De hac vero videndum, primum, ut recta sit, ut perpetua: deinde, ut a teneris instituatur. Aristoteles hoc magistri sui decretum prae ceteris et nominatim praedicat. Plato vero etiam eam ob causam alimenti rationem habere iubet, quantillum hoc esse putetur, et cuicuimodi sit. Age, cum viatore comparemus virtutem. Omnino ex illius re est, ut prima luce adeoque sub auroram se in viam det: veniet citius, et certius, et multa dum luce, quo constituerat. Auroram igitur hanc auream infantiae, sive primae pueritiae, nec in nostris, nec in aliis negligamus: quae musis favere dicitur, eadem mirifice virtuti favet: quae ad viam confert, eadem ad opus, ut ille musarum sacerdos canit: est, ut dixi, prima aetas instar aurorae, actio virtutis opus nostrum. Ut autem viator, si in multam lucem aut a somno detentus fuerit, aut a comitibus relictus, non idcirco consilium itineris abicit, sed pergit, quo caeperat, ut vel antegressos assequatur, vel certe tamen, ad quem locum ibant, et ipse veniat: ita si quis incuria aut inscitia suorum, quod tenella aetas sibi non valens consulere tota pendet ab aliis, se neglectum animadvertat, sui deinceps quam potest rationem habeat, et bona spe certi profectus ducem officii quaerat, non ex nulla parte ipse sibi magister futurus. Meminisse hic inprimis oportet, quae in media morum disciplina, de mediocritate, de recta ratione, traduntur: quae tamen huc non omnia transcribimus. Sed exemplo sit: qui fortis esse velit, nec ultro, nec temere caput periculis obiciet, nec manum cum amico conseret. Qui enim hoc faciat, quo non procedat audaciae et iniustitiae? alius est illius virtutis exercendae campus, aliae sunt rationes. Ita neque temperantiae studeat qui satis plus alimenti semper sumat, qui delicata expertat, qui neque famem experiatur, nec sitim:","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.22.1-3","label":"1.22.1 to 1.22.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.22.1"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.22.7-9","label":"1.22.7 to 1.22.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.22.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.22.7"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}