{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.3.3","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.3.3","ref":"1.3.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.3.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.3.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.3.3.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":148,"text":"Haec apud Plautum non inscite ille Megaronides, quibus id genus hominum de statu deicit, ut meritum ipsorum est. Contra vero animo affectus est revera politicus. Nam que et loquacitatem fastidit omnem, et a curio sitate prorsus abhorret: multo magis autem a taetrioribus vitiis pectus expurgat: non solum existimationis suae obstinate studiosus, sed vir bonus, et quantum omni conatu assequi potest, quadratus sine reprehensione vel ad amussum, ut cum Simonide loquar, Idem de unoquoque recte potest existimare, et recte existimat, sine malevolentia, et maledicentia, omni in universum invidia vacans: quod non solum tanti viri officium, sed boni viri inferioris etiam loci est. Eundem potius cum Menelao compararim: quem fuisse non multorum verborum, effatum pauca, sed diserte omnimodo, a poeta accepimus: nisi forte orationis Ulisseae flumine opus sit, et fulminibus verborum ad populum. Verum suo loco ostendemus, dicendi vim maxime seruire civili disciplinnae, et esse politici velut instrumentum adprime necessarium.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.3.2","label":"IOAN. CASELII …., CAP III. Multo minus hominem curiosum et loquacem.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.3.2"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.4.1","label":"IOAN. CASELII …., CAP. IV. Nec versutum et callidum.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.4.1"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}