{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.6.8-10","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.6.8-10","ref":"1.6.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.6.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.6.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.6.8.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Si quis aequalium vel amicorum telauta in re videat, et agros recte colere et studere rei pecuariae, esse autem negligentiorem in aliis, e quibus aeque rem facias, et doceat, quemadmodum in apricis collibus vineam plantes, in hortis apum examina foveas: an tu huic homini irascaris, ac non potius eius doctrinae aures praebeas, nec tantum ei auscultes, sed etiam gratias agas, nec non de aliqua referenda aliquando tibi videndum putes? Sapias, si rem familiarem ab omni parte constituendam censeas. Quis igitur me reprehendat, qui partes mihi erudiendae iuventutis sumpserim, quod licere hiomini docto arbitror, quamquam etiam datae sint, si bonae indolis adolescentes, accessuros aliquando ad remp. cohorter sedulo, nec obtestari desinam, primum ut linguam expliant, quod quottidie sermonis usus in omni parte vitae mortalium, et cum primis in gravissimis deliberationibus: deinde idque multo magis, ut pectus a vitiis expurgent, ornent vitam probitate morum et elegantia: denique cognoscant, et quodammodo discant, sive praemeditentur, quibus modis mereri de patria possint, ante quam id arduum et plenum aleae opus aggrediantur. Cum enim ius dicere non possit, nec cuiquam licere debeat, nisi qui id sedulo et recte didicerit, an non existimabimus, nec eum remp. recte posse gerere, qui hoc non didicerit in hominum muneribus omnium maximum? Ad hoc regium munus qui imparatus, et illotis, quod aiunt, manibus accedat, is et se et remp. in periculum quod in ipso est, conicit: et longe gravius peccat, quam qui, ut dicitur, figulinam discit in dolio, eique recte occinitur, in Care periculum, non in libero homine, nedum in rep. esse faciendum. Artes autem dicendi et disserendi initio discendas, et exercendas, minus dubitatur: egoque iuventutem hortor, ut haec studia tam necessaria ne prorsus negligant: nec falso existiment, alterius disciplinae omnem cursum ita impediriaut retardari: omnino operae pretium fecerint, si quod tempus otio, somno, vino, perit, tribuant studiis humanioribus. Litterarum enim non rudes, sive haud vulgariter iis exculti, propius accedent, et ad humanitatem et ad dicendi facultatem, et ad politicen, et adminicula habebunt necessaria ad quamcumque se praeterea disciplinam convertant.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.6.6-7","label":"1.6.6 to 1.6.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.6.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.6.6"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.7.1-3","label":"1.7.1 to 1.7.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.7.1"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}