{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.8.1-3","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.8.1-3","ref":"1.8.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.8.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.8.1.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"QUae hucusque in medium attulimus, plaeraque in politico requiri omnes sentire arbitror: quae si unus idemque complexus omnia fuerit, multis quidem ille eximiis dotibus politici ornatus erit, nec omnem tamen eius dignitatem ade. ptus fuerit, et tueri poterit. Eorum enim omnium, quae neutiquam negligenda, sed omni diligentia comparanda diximus, nihil ab omni parte sincerum et solidum est, suspecta fere singula. Primum enim, neque omnis morum elegantia fuco vacat, cum sub suavitate et blanditiis eiusmodi saepe insidiae delitescant. Nec nihil nobis ab eloquentia metuamus, si memoria repetamus, quas mortalium pessimi vi orationis seditiones in urbibus excitarint, quas civitates funditus everterint. Imperiti auten in rebus gerendis exercitatos, nec non paullo eruditiores, etiam pro vafris et fraudulentis habent, et eorum fide et benevolentia niti recusant. A quo non nisi bonum exspectes, aut qui nihil aliud praestet; perfectum, ut italoquar, hominem esse oportet, qui nemini illis rebus fraudi esse velit, qui pectus ab omni labe expurgatum habeat, qui non quibusdam adum bratis et commentitiis, sed solidis et regiis virtutibus ornatus sit. Hoc principium est, hoc fundamentum, haec anima, haec forma, ut cum doctis loquar, politicis, quod ex animo numquam dimitten dum censeo, et iterandum propterea saepius. Nihil enim magis refert: quod, qui praecepta civilia tradunt, si leviter attingunt, et frigide perse quuntur, non adeo multum lectori prosunt, sin praetereant, et si divinitus persequantur cetera, fraudibus ingeniosos erudire, et vafricie informare potius, quam futurum politicum, dixerim. Ut autem in excolendis hortis, ita si in cultura animi nos geramus, non nihil spero, proficiemus in mediocribus ingeniis: in paucis divinis, plurimum. Nam quos Minerva non respexit, in iis omnis opera luditur. Videndum igitur statim initio, ut ex animi fundo, quasi quaedam herbae noxiae et spinae omnes, si fieri possit, magna diligentia averruncentur: primum, ut affectuum, quos vocamus, alii domentur, et sub iugum rationis mittantur, alii eradicentur stirpitus: deinde, ut quaepeccata ab hominum, pervolgatis quidem, sed falsis tamen, opinionibus, pullulant ex non probe cultis animis tollantur, cum ipsis opinionum pestibus. In quos namque haec soboles dominium excerceat, ab iis magnae res nec geri, nec cogitari possunt, animo videlicet occupato, quibus ne tentari quidem debuit, et distracto, ad quae respicere itidem minime. GRaves omnino animorum morbisunt, et si diu foveantur, incurabiles, et letales, et rei quoque publicae saepe damnosi, spes inanes, metus absque causa, exsultans laetitia, dolor immodicus, iracundia, voluptatis studium, libido, invidia, odium, malevolentia, malitia, maledicentia, avaritia, ambitio, dominandi impotentia, et mala his similia, quae non dispicias facile, nedum recenseas.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.7.7-9","label":"1.7.7 to 1.7.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.7.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.7.7"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.8.4-6","label":"1.8.4 to 1.8.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.8.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.8.4"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}