{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.9.1","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.9.1","ref":"1.9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.9.1.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"SUnt autem haec cum iis consentanea, quae passim traduntur, tum ab aliis sapientissimis viris, tum a Platone, et alibi, et in lib. de rep. et a Xenophonte, praecipue in Cyri paedia. Sed ne quis calumnietur aut nobis obiciat, Platonem finxisse civitatem, cuiusmodi nec ulla exstiterit, nec ulla futura sit: Xenophontem vero formam perfecti imperii praescripsisse potius, quam scripsisse historiam. Nam ex utroque cuique sumere, quae velit, et uti, quibus commodo suo possit, li cet. Sunt eadem cum aliis consentanea, quae sive ita observata sunt, sive instituta prisco saeculo. Prorsus enim ad hunc modum regem suum Persae educabant: paene dum impuberi praeficiebant quatuor e Persis delectos viros, constantis aetatis, ne quid in educatione regis, rerum omnium maxima, facilitate vel imperitia iuventae aberraretur, aut desidia senectae omitteretur: unum sapientissimum, secundum iustissimum, tertium temperantissimum, quartum fortissimum: qui regem mature, et ante quam ad clavum regni sederet (nihil enim periculosius animadverterant potentia, nec temperata, nec refrenata ratione) sapientia, iustitia, temperantia, fortitudine, imbuerent et perficerent, si fieri posset: sic beatum ipsum, sic semetipsos, sic regnum floriturum existimabant: secus quamprimum fieret, completum iri omnia Atis et calamitatibus. Illos autem magistros tales esse oportere sentiebant, qualem quisque facere disciplinae suae alumnum conaretur. Hoc enim non solum monendo et docendo, sed multo magis exemplis fieri animadverterant. Cuiusque munus cuiusque nomen indicat: in cultu primum numinis (Persae magiam Zoroastri, Horomazi filii, dicebant) adolescentem regem erudiebat sapientissimus, nec non in ceteris institutis consiliis que regiis. Iustissimus docebat omnia, quae ad iustitiam, legumque observantiam pertinebant, et ho cum primis, mendacium detestari et simulationem, sed in omnire veritatem, verbis, vultu, factis, colere, eamque semper prae se ferre, cuius acre et perpetuum studium fuisse in Achille ipsius vox indicat: Odi, inquit, hominem varium, taetri velut ostia Ditis, Ore aliud quisquis promit, quam pectore condat.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.8.7-9","label":"1.8.7 to 1.8.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.8.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.8.7"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 1.9.2","label":"IOAN. CASELII …., CAP. IX. Quomodo Persaeolim reges suos in studiis Politicis educarint, ex","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.9.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/1.9.2"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}