{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.15","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.15","ref":"2.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.15.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":426,"text":"IIs igitur, de quibus satis verborum fecimus, nihil esse pestilentius omnes intelligunt: sed advolant eodem, ut ad lautas epulas muscae, qui cum illis conspirasse videantur, singuli non admodum metuendi, ioculatores, parasiti, scurrae, mimi, saltatores, ganeones, ventres et utres, administri voluptatum, magistri intemperantiae; alii item honesti, si non nisi munus suum faciant: quis enim homo elegans pictores et musicos? quis intelligens pugiles et venatores, et horum similes non accersat potius, quam ab aulis arceat? cum et culinae et cellae ministris opus sit. Sed ut nemo velit ex aula aut popinam fieri, aut tabernam potantium: sic neque eam palaestram, neque orchestram ex ea facere oportebit: neque in saltus regiam et mentes transferre, ubi plus cum feris quam cum hominibus negotii sit. Musae autem ipsae modum sibi ponunt, Marsyias vero nequaquam. Talium autem exercitus et regigraves sint, nec parum calamitatis etiam populis inferant: quorum, quos modo dixi, etiam iuvent et ornent regiam, ipsi aliquousque ferri posse videantur, metis modestiae coerciti. Sed et capitales se ad ceteros aggregant, vel ex illo genere, ut certo exitii semine nascuntur: cum enim in perpetuo luxu et splendore neque aurum Midae neque thesauri Croesi suppeditent; alii expilationes excogitant, alii bella fabricantur, utrique et regum et urbium et gentium calamitas et exitium. Quae incendia interdum ex minutula scintillula una atque altera, quas indicavi, si negligantur initio, oriri solent, saepe non unius urbis, sed plurium regnorum, non unius aetatis, sed saeculorum aliquot felicitatem depascantur. Sit autem etiam inter mortales perpetuum hoc malum, nisi principum aliqui sic educentur, aut in viam retrahantur in tempore, aut consilia moderentu prudentiores, aut calamitas furores mortalium compescat. Fecit autem plurium dierum super hac re meditatio non paullo uberiorem hanc scriptionem: accessit enim et lectio, etsi non eo nomine instituta, quae tamen ultro aliquid subministraret; ad lectionem sermones cum familiaribus, qui non etiam nihil conferunt. Quod si de sententia aliqua recepta dicere instituissem, coarctandam mihi orationem putavissem: at quia non tam nova, quam abhorrentia a communi consuetudine et sensu multitudinis prodo et tueor, longiorem sive verbosiorem me esse oportuit: sic enim, si qui cum attentione haec legerent, mihi assentirentur. Nec enim statim quis subscribit non intellectae sententiae. Quis enim Zenoni astipuletur, virum bonum solum ditem et regem asserenti, nisi cuiusmodi ille divitias, cuiusmodi regnum velit, intelligat. Cum multum dixerit, qui choenici insidere, aut hirundinem recto accipere vetet, nihil dixisse videatur, nisi haec auditori ante explicet et persuadeat. Ita non habuisse nihil causae mihi videor, cur huic commemorationi immorarer, de qua praesertim re et uberius et luculentius absque reprehensione dici posse existimem. Tamen si cui haec non satisfacant, nec pluribus persuasum iri existimem.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.14.6","label":"IOAN. CASELII … DVO IN EDUCATIONE PRINCIPUM: Undum de victu, DE RELIQUO, CAP. XIV. Ad eosdem aditum calumniatoribus et sycophantis patere, et quantae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.14.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.14.6"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.16.1-3","label":"2.16.1 to 2.16.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.1"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}