{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.16.1-3","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.16.1-3","ref":"2.16.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.1.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":446,"text":"NEc igitur ipse progrediar ulterius, nec nisi unum hoc addam. Iubebo enim, si quis adhuc de veritate huius sententiae haesitet, eum iubebo, cogitare apud animum, quid boni praevideat aut speret, si discedatur a consuetudine inveterata nonnihil, et quo longius, eo, ut mea fuit opinio, melius. Sic enim regia familia natus, idem que heroica indole praeditus, audita statim arripiat, ac cepta meminerit, comparata inter se non solum contraria, sed similima facile discernat, si a puero nec videat, neque audiat neque luxum neque nimium illum splendorem, eleganter et modeste cum elegantibus et modestis vinat, modico et tenui victu utatur cum universo suo contubernio, de notitia Dei semper audiat, deque cultu numinis, semper audiat de virtute, et quando hoc agitur, et quando hoc agi non videtur, sit quottidie in litteris, non futurus disputator, sed actionum regiarum gestor, et sit citra fastidium, quod multae rationes abigunt aut attenuant, audiat sales e schola Mercurii candidos, nonex altera Momi, tabulam Ceberis spectet identidem, nec non si quid est picturarum elegantium, audidat musicam pudicam, sive voce canant, sive fidibus, an non interdum et tubam? Paridis enim similem esse nolimus. Et voce canebat autem et cithara ipse Pelei filius: exser citationes corporis habeat non gladiatorias, sed modicas et tempestivas: prodeat in ambulatiunculam, ludat pila, contendat cursu, contempletur solem, lunam, stellas, universam regis aeterni domum, mira arte factam testudinem, ad dominum universi animi oculis et inibi et ubicumque suspiciat, in litteris sit aetati suae et profectui conventientibus et debitis: nec poetas neglexerit, nec oratorem: in historia ne hospes sit, nec ignoret, ubi gentium ipse vivat, ubi terrarum et gentes et reges alii. Nec videantur autem haec multa, nec difficilia, quae plurima et difficilima sunt; nec sunt tamen multa nec difficilia, nempe tali animae, quae semper agitur, nec unquam defatigetur, cum certo modo et recto ordine ducatur: in tali adolescentulo ne signum quidem exorietur non dixerim petulantiae, nec furenter irascetur, quem nulla re offendi credibile est in educatione humanissima, nihil insane concupiscet, cui nihil omnium negabitur, quod liceat, cum omnino omnia semota sint, quibus tener animus depravetur, singuli videant et agant quibus erudiatur, omnibusque suis partibus melior fiat et, quoad eius fieri potest, perficiatur. Huc nimirum conferunt et illae litterae, quarum iam meminimus, et iis pares ceterae, sive graviores et ad regiam disciplinam primae omnium, quae iam quoque capit adolescentia. Quod si id se ita habet, que~admodum arbitror, quod sapientes prodiderunt, ut princeps sit anima legum atque etiam fons aliquis legum; leges scire principem par est, primum scriptas illas, a quibus latum unguem discedere nemini licet, nec ipse etiam velit, velle certe libere numquam debeat, haud ignorare eum oportet, quibus quottidie magis, quam alimentis utetur, aut in promptu habere, tum in monumentis, tum in iurisconsultis.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.15","label":"IOAN. CASELII … DVO IN EDUCATIONE PRINCIPUM: Undum de victu, DE RELIQUO, CAP. XV. Eodem confluere ioculatores, scurras, saltatores, item expilationum et","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.15"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.16.4-6","label":"2.16.4 to 2.16.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.4"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}