{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.16.4-6","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.16.4-6","ref":"2.16.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.4.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":412,"text":"Deinde vero etiam alteras, quae suapte natura primae sunt, quod illae ex his tum derivantur, tum auctoritatem habent. Hae naturae sunt, immo auctoris naturae: hae docent et quemque recte vivere, et principem omnemque magistratum suis atque patriae recte consulere: etsi huius vulgo invisum, sceleratis exsecrabile nomen est, vix ut liceat hodie philosophiae nomen usurpare, …, ut utar versu Aeschili. Neque vero haec tantum recta admiran daque consilia, sed etiam tam publice, quam privatim salutem parit, ita constituente universitatis arbitro. Hic enim ut per agri culturam frumentum, sic per philosophiam salutem donat et gentibus et singulis. Quas dixi disciplinas et huius praecepta si in adolescentia princeps delibarit, et quae prima sunt imbiberit: oculis animoque ab omni luxu et pompa neque dum optabili multumque noxia (saepe enim usurpanda sunt, de quibus agimus) averso: qualem fore eundem matura aetate et in ipsa iuventa suspicemur? Primum, quae in eum diem contempsit, neque deinceps pluris faciet, nec in media copia rebus abutetur, nec in splendore, quem feret, ad aurum universum, ac ne quidem ad suam purpuram respiciet. Nec enim animus eius errabit in iis, quae sensus suaviter afficiunt, quae populus et pueri, et quotquot animis in populo, ingenio in pueris sunt, sola suspiciunt: quae barbari, quos nec ipsi nos in hominibus habere profitemur, omni virtuti omnique sapientiae praeferunt: in tenui etiam cena cum elegantia, et pallio sine sordibus se non minus principem esse intelligat, quam quisquam Persarum in universo utriusque generis luxu fuerit. Aget idem, omnia, quae volet. Volet autem nihil saevum nihil libidinosum, volet, aequa, iusta, pia, populis et patriae in praesenti et in futurum salutaria: haec volet, haec meditabitur, haec procurabit, haec stabiliet. Nec ab instituto talem principem quis averterit, nec audebit, nec in animum inducet. Quis eum adeat adsentator? et si ausit, cum infamia pedem referet: quis calumniator? quis sycophanta? Sciunt enim innocentiae, et in universum adversae parti aurem integram releruari: seque apud talem principem, qui et iustus sit, et ipse rem intelligat, et prudentum consiliis utatur, in maiore certioreque periculo versari, quam quisquam omnium, quibus illi periculum et exitium crearent. Minutis autem aularum pestibus nulla regiarum magis purgari potest, quam ampla horrea muribus: sed tamen eius generis musculi a cavernulis longius non exurrunt: si faciant, non minus atque illi perierint. Illa autem duum generum monstra dico et eos, qui expilationes inveniunt, et qui bella conflant, conspectum talis principis detestentur et fugiant, sin se ostendant, fatum eos Oti et Ephialtae manebit, quos bellum superis molitos ante pubertatem Iovis fulmine ictos ferunt doctrinae non inanes fabulae.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.16.1-3","label":"2.16.1 to 2.16.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.1"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.16.7-9","label":"2.16.7 to 2.16.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.7"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}