{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.16.7-9","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.16.7-9","ref":"2.16.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.7.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":405,"text":"Nam quod ad illudattinet, neutrum ignorat princeps: neque hoc, magis esse regium, imperare fortunatissimis. quam egentibus, omni gaza comportata in aerarium, quod nec latebat senatorem Romanum. Samnites enim magnum quri pondus ferentes Curius repudiabat, quod diceret, aurum habere, sibi praeclarum non videri, sed qui aurum haberent, iis imperare. Nec ignorat alterum, opes populi suas esse, si necessitas impendeat, non minus, quam filiorum, patris. Nec potest dubitare, qui cura et indulgentia et beneficiis patrem aequet, quin habiturus sit in omni re obsequentissimos non minus, quam indulgentissimi parentes exsese natos liberos. Neque non idem intelligat, in bello nihil non esse calamitatum, universum denique exitium cum singulorum, tum familiarum et gentis et imperii, atque iccirco exsecrandum et fugtendum: quod idem inter heroas bellatorum princeps Achilles diserte profitebatur: nec tamen ignavia hostem meruet: sed tum bellum defendet et dimicabit fortiter, acriusqueve adeo, quam leaena pro catulis lactentibus proeliari scribitur. Neque tum primum eum animum induet, quem semper magnum gesserit, qui se in armis exercuerit atque etiam suos, qui ad tale tempus necessaria pararit, non minus quam ad victum diligens paterfamilias ad hiemem. Felicem principem, cuius aulam istiusmodi pestes, aut non premunt in universum, aut non nisi suspenso gradu, maximo metu periculi, cumqueve exitio suo, si deprehendantur, terunt. Accersit autem ille sapientes, hoc est, viros bonos et prudentes, exercitatos, usu confirmatos senes, sive pace alia atque alia gerenda constituenda que sint, sive de bello, deque iis, quae ad bellum pertinent, deliberetur: et quamvis intelligens, non tamen sibi fidit, sed illos consulit, illos audit, illos sequitur, et unumquemque tamen, in quo praestat maxime, ne cui fenestram curiositatis aperiat: sententias ipse intelligit et meminit, et inter se optimas comparat, rectissimam deligit. Tales idem et colit et ornat: quorum illud ex animo facit, nihil homini, sed virtuti honorem tribuens: hoc ipsi quoque in proclivi est. Nam quibus virtus bonorum primum est et cordi salus patriae, nec honores se maiores ambiunt, nec inhiant divitiis, sed modicis contenti sunt: quae si eorum dignitati non respondeant, praesentibus aequo animo uti frui adsueverunt, nec sine spe serenioris tempestatis: sic etiam paterfamilias, fundi calamitatem lenit, sibique persuadet, aut altero anno aut tertio proventum rerum uberiorem fore. Ut autem neque hic fallitur, ita neque ille. Non claudit enim in suos, nedum in benemeritos benignitatem suam princeps, qui petentibus etiam aliis haud facile aliquid negat. Etsi autem tam praestantium virorum, et animi bonis sui similium ob virtutem et utilitatem, quae ab illa numquam segregatur, consuetudine totus dies cum primis utitur:","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.16.4-6","label":"2.16.4 to 2.16.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.4"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.16.10-12","label":"2.16.10 to 2.16.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.10"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}