{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.2.1-2","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.2.1-2","ref":"2.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.2.1.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"IAm si hic sim longior, cohortationem scribere, aut praecepta dictare videar, quorum ad te neque his neque illa opus. Nec enim te fugit quae tuae partes sint, et ultro facis omnia, quae ex usu Principis et ex re tua sint maxime, quibus nominibus tibi gratulatum veni. In hoc autem verbosior fui, vel hanc ob causam, quod breves litteras non exspectabas: sed in aliam sententiam, inquies. Namque ita etiam me fidem tibi obstrinxisse putes, ut scriberem de educatione principis aliquid, in quo non sine causa tergiversor. Quid enim mihi in mentem veniat, quin vel ipse pernoris, vel aliunde possis petere, cum in medio sint monumenta veterum et recentium scriptorum optimae notae? Tamen ne tibi nihil facere, nec prorsus asymbolos videar, dicam de uno atque altero, quae quidem non a nemine animadversa sint, nec, quod meminerim, reprehensa tamen, credo, quod qui conetur, laterem, ut dicitur, lavet, et se deridendum propinet aulis et splendidae vitae sectatoribus, Nam quae inveterata sunt omnium fere saeculorum consuetudine, quae praesertim in sensus incurrant, et cupiditatibus tam principum, quam populi, respondeant, non pro lege valeant? cum leges optimae et santctissimae saepe violentur: saepe plus quam legis vim habent: quin si altas radices egerunt, nec ulla vi evelli, nec arte aliquando labefactari possint. Nec vero intelligere quae in vita et regiis gerantur aliquis in otio existimetur, ne dum censura hominis docti locum habeat: habeat autem? cum qui e scholis quottidie prodeunt plaerique aularum opiniones et vitam sequantur, saepe etiam magis, quam qui in illo splendore nati educatiqueve sint. Quid de academicis iudicent rationum academicarum ignari, nihil nunc ad nos: neque iis persuaseris, ut vel de nobis, vel de rebus recte sentiant. Non est unum academicorum genus: et verum hic est, quod a Graecis celebratur: …. Numeremus tamen in academicis, quos vulgus: primum quotquot quoquo ingenio litteris quocumque modo tincti sunt, Hin nihilo magis, quae sensibus subiecta sunt, quam quae ratione pervestigantur, intelligunt, et vix eum locum inter nos tuentur, quem in castris calones.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.1.15","label":"IOAN. CASELII … DVO IN EDUCATIONE PRINCIPUM: Undum de victu, DE RELIQUO, CAP. I. Continens prooemium huius lucubratiunculae.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.1.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.1.15"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.2.3-4","label":"2.2.3 to 2.2.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.2.3"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}