{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.4.1","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.4.1","ref":"2.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.4.1.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"QUid igitur sibi vult ratio aliud, nisi, ut quoniam quottidie de mortali corpore defluit, quod tuendae vitae gratia reparare oporteat, alimentis necessariis et commodis fruamur, sive quod paullo horridius dictu, in omnium ore est, edamus et bibamus, ut vivamus. Beluae enimi sit vox altera, non hominis, quae vivere iubeat, ut edamus et bibamus: immo bruta pleraque naturae leges, et haec in parte, et nonnullis aliis minus violant quam qui eas servare debebamus religiosissime. Neque vero haec lex minus obligat summam potentiam, quam mortalium abiectissimum; quin si humilibus ob vilitatem liceat, regibus et sapientiam profitentibus non liceat; si feratur in mancipiis, in liberis locum non habeat; in iis, quos modo dixi, omnium liberrimis nequaquam ferri debet. Fieri enim non posse, aut, si cui hoc verbum durum videatur, recte fieri non posse existimandum est, quod homine indignum sit, ut paene ipsum se ipse exuat: quod cum de mente et actionibus humanis statim intelligatur, ad vitam quoque ipsam, sive ad ipsum corpus pertinet. Nam alimentorum lautitiae varietas et copia, cum paullatim vires corporum eneruent, tum morborum inducunt alios atque alios temperanti numquam fere metuendos, febres, podagram, arthritin, hydropem, et graves et frequentes capitis dolores, vertiginem, ipsius mentis aberrationem, et tot tantaque, quae nec ipse noverim, nec nosse adm odum laborem. Medici hac in parte monent, deterrent poetae, ut de praeceptis sapientum nihil dicam. Refertur Antiphanis, medici Delii, verbum, qui non minimam esse morborum causam, sive primus dixit, sive quottidie in ore habuit, in varietate ciborum. Noti sunt Latini poetae versus per quam nobiles, ac proinde digni memoria, non psittaci, sed pueri et principis, qui ita prorsus sentiat, ita vivere adsuescat, nec umquam aliter cenet, quam ratio ipsa et natura iubet, cum gravi interminatione, ni dicto audiens sis, ut poenam deprecari frustra inducas in animum.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.3.4-5","label":"2.3.4 to 2.3.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.3.4"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.4.2","label":"IOAN. CASELII … DVO IN EDUCATIONE PRINCIPUM: Undum de victu, DE RELIQUO, CAP. IV. Quid rationi et in re consentaneum sit, quid minus.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.4.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.4.2"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}