{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.5.2","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.5.2","ref":"2.5.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.5.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.5.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.5.2.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"De frugalitate vero in victu iam exempla dedimus et probata ornataqueve suis laudibus ostendimus, quae et in hunc diem reprehendit nemo, nec reprehendet qui sanae mentis erit. Iis, si libet, annumera priscos heroas, qui postea Argonautae dictifuerunt: sic enim eos ille optimus educandi artifex Chiron educavit in monte Pelio: sic educati fuere in Phiditiis Spartani ex legibus Lycurgi: sic educatus fuit populus Romanus victor gentium et triumphator orbis. Hoc ex vetere historia Romana passim licet cognoscere: mihi libet ea de re ex Posidonio interpretari, quae memoratu digna retulit Athenaeus. In patriis institutis, inquit, Romanis erat laborum tolerantia et victus tenuitas, et ceterorum, quae in bonis habebant, usus simplex, nec supervacaneus: admirabilis praeterea in deos pietas, et iustitia, et magna cautio, ne quid peccarent in quemquam mortalium, cum simul etiam agriculturam exercerent. Coniunxit ambo philosophus, de quibus hic agimus, nec obscure indicat, absque iis, nec pietatem, nec iustitiam coli in coetibus hominum. Idem primos Italiae incolas, paucis necessariisque contentos, non adeo multa desiderasse scripsit, quod quibus ad victum omnia suppeterent, ita filios educarint, ut aquam plaerumque biberent, et vescerentur praesente cibo, ac saepe, inquit, pater sive mater quaerebat ex filio, pirane an nuces ad cenam mallet, et hic, sumpto alterutro contentus, ibat cubitum. Haec Posidonius. Erat ergo, ut dixi, populus Romanus victor gentium et triumphator orbis, quamdiu in illo victu et moribus perseueravit, nihil declinans ad hodie receptum a multis saeculis in plaerisque gentibus modum. Sed victu, etsi hoc, si temporis ordinem sequamur, ante dictum oportuit, nec tamen vel hoc loco positum minus ad sententiam nostram facere existimetur: victu igitur quanto fieri potuit tenuissimo usus fuit Pythagoras et eius disciplinae sectatores, quos non solum restituisse remp. Crotoniatarum, sed et res magnae Graeciae iustissime administrasse, e quibus ipsi privati emolumenti nihil neque peterent neque caperent, accepimus, quamdiu coniurati ab iis vim abstinuerunt. Cum autem omnes temperantissime vivere iubebat Pythagoras, tum eos potissimum, qui magistratum gererent, qui consiliis civitati praesto essent, qui civibus ius dicerent, quin et eam ob causam ipsis interdicebat esu carnium.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.5.1.3-5","label":"2.5.1.3 to 2.5.1.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.5.1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.5.1.3"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.6.1-3","label":"2.6.1 to 2.6.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.6.1"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}