{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.1.16-17","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.1.16-17","ref":"3.1.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.1.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.1.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.1.16.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Ita ne auditis quidem contumeliis, si quae effutirentur vel a malitia vel ab inscitia, nihil mihi obstabat, quo minus et ipse pergerem, et familiares, tam intelligendo, quam loquendo, proficerent. Qui palam mihi contradiceret, vel me moneret, erat nemo: forte unus et alter, qui familiariter sciscitarentur: quaerentibus satisfeci facile. Satis enim iis fieri putandum est, qui vel nobis iam adstipulantur, vel non habent, quo pugnent ulterius. Fiebat, et fieri necesse erat, ut qui in his studiis essent, ea indies magis amarent, et temporis plusculum iisdem tribuerent. Nam quis eloquentiam et virtutem praetereundo umquam adipisci potuit: quae duae res in rebus mortalium facile principem locum obtinent:o sive privatam vitam agas, sive aliquod munus in civitate geras. Neutrius autem quis expertem sese agnoscit at profiteri velit, etiamsi in iis nihil operae, nec unum diem posuerit. Tamen si rudes et eruditos videas, facile agnoscas discrimen. Namque hi et aiquas partes doctrinae explent, et quae in rem sint, dicunt aliqua: illos et quiescere et tacere oportet, nisi omnes impudentiae frenos laxarint: quos tamen ipsos denique cedere, aut poenas non leves dare necesle est.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.1.13-15","label":"3.1.13 to 3.1.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.1.13"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.2.1-2","label":"3.2.1 to 3.2.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.2.1"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}