{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.2.1-2","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.2.1-2","ref":"3.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.2.1.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"NEgari igitur non potest, quin tali disciplina cum aliis, tum iis potissim um opus sit, qui de capessenda republ. cogitant; omitti autem cum pernitie et singulorum, et civitatis, nemo sanus diffitebitur. Nam qui boni et diserti sunt, ii et cives boni sunt, et in maximis, minimis rebus usui patriae esle possunt. Nec potest negari alterum, et labore et annis ad eas res parandas opus esse. Ignavos, qui nec vigilare, nec quidquam facere volunt, relinquam us, ad quod se cumque studiorum genus adplicent. Tempus autem cum simul pluribus neque negotiis, neque disciplinis impendi queat, quod unaquaeque res suam horam, sive diem, sive etiam annos postulat; hinc eveniebat, ut qui dulcissima illa, eademque prima omnium, maximeque necessaria recte loquendi atque vivendi studia delibassent, in iis immorandum sibi, saltem tamdiu, statuerent, non donec ea funditus exhaurirent, quod fieri non poterat, sed donec absque duce tuto possent progredi. Non nego aliquos non consilio meo, sed arbitratu suo, captos utroque illo studio, in iis perseverasse, vel quod nihil sublimius iudicarent, falsone an vero, neque nunc determinarim, vel quod fortunati, quae ad augendam rem privatam facerent, sibi sequenda non arbitrati, ea tenuioribus aequo animo relinquerent, vel quod se ad controversias sentirent parum idoneos, bona ratione, ingenii animique viribus exploratis: alios accessisse, non tarde quidem, sed lentius ad discendum iuris civilis scientiae disciplinam, quam aut vulgo fieret, aut plaerique fieri probarent: quibus tamen ea mora infeliciter cedere non potuit, cum paratiores ad id studium accederent, paratiores autem non aetate slum, sed rebustam neceslariis, ut longinquum iter ingredienti opus est viatico. Primum autem hoc aio, uti bonae indolis multos ad illas artes primarias allexi potius, quam perpuli, (quis enim invitum servare in animum inducat?) ita me neminem omnium avertisse a studiis, quae vel colere coepisset, vel colere fuislet iussus a suis.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.1.16-17","label":"3.1.16 to 3.1.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.1.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.1.16"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.2.3-4","label":"3.2.3 to 3.2.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.2.3"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}