{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.2.11-12","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.2.11-12","ref":"3.2.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.2.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.2.11.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"quam neque deinceps omisit in mediis negotiis. Nec igitur mirum, si et ipse evaderet prudens, et cultissima ipsius oratio. Cum autem omnium liberalium artium, praeter morem pervulgatum, satis haberet, in ea perseueravit, quae vitae hominum privatim et publice seruit maxime, neque puidquam aliud pollicetur. Mature igitur et docere haec poterat, et gerere. In academia nostra, qua cum laude docuerit, in recente memoria bonorum est: Augiae primus stabulum coepit expurgare, cum nugas quasdam et pueriles et pravas eiceret, docens ipse, quae a principe philosophorum erant constituta, et a tot saeculis non solum non temere approbata, sed etiam magis magisque confirmata. Neque non deinceps hoestum locum tuebatur in explicatione legum: ex quo spatio avocatus, et in senatum principis adscitus fuit: ubi cum multa prudenter, dextre, cum summa fide et feliciter gereret, ut fortis in acie miles, ita ille in mediis negotiis cecidit: plura maioraque meditatus, et omnino gesturus, si vita ipsi obtigisset longior. Tales ego iudices, et doctos et peritos rerum, non feram solum, sed etiam optem, nec vereor, ne in meas illi sententias sententiam severiorem ferant: quin, si quid melius definient, et me et iuventutem erudierint, quod immortale beneficium censeam.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.2.8-10","label":"3.2.8 to 3.2.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.2.8"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.3.1-2","label":"3.3.1 to 3.3.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.3.1"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}