{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.4.1-3","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.4.1-3","ref":"3.4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.4.1.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"SIne magistris porro in unaquaque disciplina nemo profecerit. Namque fabulae sunt de iis, qui suo Marte praestantes evaserint, inde natae, quod pauci admodum divinitate ingenii, minore negotio, atque plaerique, assecuti sunt, ad quae natura se ferri intelligerent. Magistrorum autem nulla inopia esse videatur, quod sese passim ofterunt, aut etiam offeruntur ab aliis, quoquo te vertas. Nam quae huius saeculi impudentia est, quis hodie non quiduis profitetur? non etiam nulli omnia, quibus ne prima quidem elementa sunt domi. Verum in uberrimo isto docentium proventu, recte docentium magna est calamitas, cum ex iis, qui hoc agunt, aut agere gestiunt, pauci doceri se antea passi fuerint. Utinam ne bona ingenia in tales magistros incurrant. Optabimus bonae exspectationis pueris praeceptores sedulos, industrios, et doctos. Quicquid enim horum desideretur in magistro, munus ille suum non expleat. In quo enim sint industria et doctrina, neque cum iis coniuncta se dulitas, sive diligentiae perpetuitas, non ille valde iuverit discipulum, quem nec doceat, nec exerceat, quantum oporteat, vel quantum doceri ipse expetat, vel capere possit absque negotio. Facessat ab omni actione negligentia: ab hoc munere non minus, quam ab eo, quod est militiae principis, ubi aiunt, imperatorem a cura vacare et vigiliis, nullo momento fas esse. Nec vero prima tantum, in quibus statim deprehenditur incommodum, sed et minima quaeque adspiciamus. Qui iter faciat, etiamsi pedibus valeat, si ad singulas horas et in obviis diverticulis subsistat, mense iter vix emetiatur, quod strenuus viator biduo confecerit: atque illi adeo socordi eveniet, ut, quod est in proverbio, vel tardus assequatur celerem. Sedulum tamen etiam invenias, nec eu~em industrium, nec satis doctum. Quis onim nescit, neque malitia quidquam solere esse diligentius? neque negligens omnis imperitia est: quae omnia sibi arrogans, nihil non experiendum putat: denique inscitia saepe agit et conatur omnia, ut sapientiae locum atque opinionem tueatur. Neque reperitur nemo industrius, in re non bona, sive etiam vili. Quod autem primum est, itemqueve ultimum: doctum esse magistrum oportete omnes intelligunt. Cuius enim rei magister ille sit, qui doctus non sit? hoc est, eius rei doctrina singulari et alique usu praeditus, qua erudiat atque imbuat discipulum. Non enim ita hic loquimur, ut virum doctum nominamus, qui omnibus bonis disciplinis liberaliter excultus sit, aut etiam studiis sapientiae perfectus, iisque in universum deditus. Ne aberremus autem a docto magistro;","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.3.3-5","label":"3.3.3 to 3.3.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.3.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.3.3"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.4.4-5","label":"3.4.4 to 3.4.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.4.4"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}