{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.6.3.4-6","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.6.3.4-6","ref":"3.6.3.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.3.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.3.4.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":371,"text":"Plurimum sane valuit et praestitit in explicandis Latinis scriptoribus: neque nihil ad intelligendos Caesaris commentarios attulit, quod historiae Romanae et linguae amantem iuvet. Audivit adolescens senem interpretantem Horatium, qua de re sibi gratulabatur. Tum enim intelligebat, quos ex illo Venusino fructus percepisset insperatos. Qui enim poetas discunt, scientes fabulas cum iucunditate, inscientes aliquid sapientiae sine molestia hauriunt. Sed aliquanto sublimior est, et ad dandum promptior Horatius. Etenim non solum philosophia, sed usu rerum maximarum eruditus, (quis enim Augusti domum et omnem statum Romani imperii spectavit, et introspexit interius?) sapientiae praecepta et odis et libris ceteris, non tam adspersit quam insculpsit. Itaque aliquando et ipse ratus Horatium non tam poetae, quam philosophi officio fungi, non abs re, ut puto, veni in meam quandam suspicionem: Horatium, secundum philosophos ad virtutem et prudentiam civilem apud ingeniosum plurimum posse, si quis lecto diligenter et bene intellecto auscultet: etiam inveni, qui mecum non dissentiret. In hoc enim conuenit statim inter nos: passim ab hoc poeta quemque de privato officio moneri, et boni consilii copiam suppeditari, si quis haec bona investiget, non quasi in quodam oberrantium ferarum dubio saltu, sed in ratione obsepto horto sapientiae. Minus tamen haec praecepta eos commovent, quibus curae minus fuerit, fugere noxia, et sequi salutaria, prorsus uti qui avari animi non sit, neque unquam ipse rem faciet: sed hunc in minuta aera dies noctesque esse intentum oportet, et illos semper artium, quas nosse velint, studiosos, uti et appellantur. Neque tamen non Otho, et erat in quibus aliis poterat, et alios colebat: in ore autem habemus, et quae potissimum tractamus, et quos praeferimus aliis. Nec enim omnium semper meminimus, neque necesse est. Non inanis igitur perrexit in Italiam, at que initio Patavii substitit, gymnasio omnium orbis frequentissimo, nisi quis contendat de collegiis Lutetianis. Inclaruit illic maxime medicorum schola, frequentatur maxime iurisconsultorum: neque ibi locus est, nisi excellentissimo cuique: praedicabantur et observabantur illo saeculo a iuventute Menochius et Guidus Pancirolus. De huius festivitate, qua nulli cederet, et multiplici doctrina, qua sui ordinis ceteros superaret, multa etiam ex aliis audivimus. Haec moverunt Othonem, inititatum iam et studio legum et multis disciplinis liberalibus, ut se in disciplinam, consuetudinem, contubernium Panciroli potissimum referret, quo monstratore in quocumque genere, quantum vellet, quantumque posset, pergeret, strenuus ipse ad omnia.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.6.3.1-3","label":"3.6.3.1 to 3.6.3.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.3.1"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.6.3.7-9","label":"3.6.3.7 to 3.6.3.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.3.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.3.7"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}