{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.7.13-15","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.7.13-15","ref":"3.7.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.13.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":432,"text":"Fuisse illud silentio probatum, a publicis doctoribus, quod potuerit inhiberi, debuisse etiam, largiar: neque tamen id mihi sumam, ut in omissa declamitem: quin habeo, quod loquar pro hac incuria. Erat initio in studio sapientiae non nisi uni demandata principis peripateticrum interpretatio. Hic autem qui tamen officium suum faceret, ad contendendum se non paraverat, cum quod non minus quietis amans, atque ipse sum, tum quod in certamine acri solus desertusqueve videretur. Etenim haec animadversio non set tradentium mathemata, nec docentium linguas, nec interpretantium poetas aut historias. Quod egerat a principio academiae conditor, ut plures accerseret, quo in omnibus rectius erudiretur iuventus, id postquam ille inter mortales vivere desiit, tanti beneficii conservato minime reliquit. Nec aliud ominari quisquam de Henrico Iulio poterat, cui iam clavum huius Argus pater nomine tradiderat, ipse dum spirabat, manu dirigebat, filio omni genere litterarum excultissimo. Advenimus accintu hius herois plures, nec aetate, nec, opinor, doctrina inferiores, qui una cum aliis academicum negotium gereremus. Tum vero tantus error amplius neque latere, et, si non latebat, neque dissimulari potuit, neque debuit: et qui tum inscitiam ultro compescerent, recte incidisse nervos sapientiae dicerentur, sive barbariae. Haec enim illa est. Etenim quin inscitia barbariae radix sit nemo negat. Illud autem uti recte dici potuit, ita nec illo verbo quemquam laesum bonorum, dixerit intelligens. Calumnia autem est, arrepta occasione, etiam optima quaeque pessime interpretari, idqueve ex ipsa arte inscitiae, ubi neque quidquam causis connectas, neque ratione aliquid concludas. Malitia autem imperitiae non minus, etsi hanc malitiae non arguimus, facile quiduis persuadet. Auctoritate vero etiam decretum fuit publica, ut nihil hic quisquam novaret, aut verteribus legibus adversarium docere auderet: tamen etiam data copia in arenam publice descendendi, sive, si quis se singulare quippiam et visu dignum in academicum mercatum advehere crederet, aut gloriaretur, merces suas exponendi. Praesto erat tum ipse princeps, et designati ephori, inque his primus Otho Homius, et harum rerum constituendarum intelligentissimus omnium, unde ego primum dico, ante quem sederet hac in re nemo praestantior alius. Consideret mihi lector calumniae malitiam, atque ipse aestimet, vilior ne in ulla disciplina facta sit ex illo tempore academia. Ego emendatam, et plerisque pluribus perfectam aio ex quo Henricus Iulius imperavit: cui quam curae semper fuerit publica salus et conservatio studiorum sapientiae, hoc magis a nobis praedicabitur, quo pluribus calumniis a malitia tantus etiam princeps proscinditur, tum hac ipsa de causa magni momenti, ut iudicant, qui hoc negotium de recta educatione ad vitae cultum intelligunt, tum ob aliam longe gravissimam, iamque orbi notam, in qua praeter dignitatem, quam in imperio obtinet, et salutem suorum nihil quaesivisse, nemo dubitat omnium, qui ipsi non mulos etiam dies familiaris fuerit.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.7.10-12","label":"3.7.10 to 3.7.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.10"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.7.16-18","label":"3.7.16 to 3.7.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.16"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}