{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.7.28","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.7.28","ref":"3.7.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.28.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":127,"text":"Felicitas (fateor) non pendet ab arbitrio cuiusque: quae ad felicitatem ducunt, sunt quodammodo in potestate hominum. Quod de filiis statuit, obtinuit. Namque et Latine sciunt, et quidem ulterius progressi, sex eorum modo aulas principum colunt, cum laude modestiae, sobrietatis, animi moderationis, officii, industriae: minimus natu etiamnum apud nos in litteris vivit, et iubetur a nobis fratrum vestigiis insistere, nec ipse praeceptorum patris est immemor. Ita praeclare de Othone Hoimio multos iam annos sensi, ut hic praedico: neque me vel imperitiae, vel inscitiae, vel invidiae iudicia movent: utinam regiarum principes, et ipsi reges, de talibus, tantisqueve viris recte sentiant, et hos ipsos potius audiant, qui patriam amant, et civium salutem quaerunt, quam qui nec honoribus, nec opibus unquam satiantur., Hanc alteram … partem, sive potius appendicem perscripsi autumno, 1607.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.7.25-27","label":"3.7.25 to 3.7.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.25"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.7a","label":"IOAN. CASELII …, Quemadmodum primarius, idemque ingeniosus adolescens, mature et","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7a","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7a"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}