{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens front.2.4-6","citation":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens front.2.4-6","ref":"front.2.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/front.2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/front.2.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/front.2.4.md","author":{"name":"Johannes Caselius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius"},"work":{"title":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens","urn":null},"verse":false,"words":426,"text":"non. Quinct. Philosophiam ac eloquentiam iussu principis in Acad. Rostochiensi docere coepit. Quia autem paulo post lues pestilens intervenit, quae academicos dissipavit, Caselius Principis concessione in Italiam revertit anno M. D. LXV. Et tum triennium fere ibi substitit, ut plurimum cum Victorio vivens, homine tum grandaevo, Pisis etiam ICti titulum anno LXVI. V. Kal. Febr. adeptus, etsi post. ea studium Legum, cui diligentem operam antea dederat, certo consilio omisit. Ceterum ex Italia extremo anno LXVII. ad munus suum Rostochium rediit, et non multo post in aulam migravit, ut Principis Ioannis, Ioannis Alberti F. iam annos pubertatis egressi educationi praeesset. Quo munere cum per quadriennium functus esset,in Academiam se recepit. Interea autem Andreae Mylii Ducum Megapol. consiliarii pretcipui filiam Gertrudem Myliam uxorem duxerat prid. Kal. Octobr. anno M. D. LXXI. ex qua cum plures alios liberos suscepit, qui paulo post obierunt, tum duos filios, Ioannem Ulricum, et Ioannem Carolum, totidemqueve filias Margaretham et Annam Sophiam, illam Theodoro Adamo ICto insigni, hanc Theod. Hupaeo nuptam. Cum autem uxorem IV. eod. Feb. anno M. D. XXCIII. amisisset, viduus usque ad obitum per XXX. annos permansit. Sed quia ingens viri fama erat, non potuit ea latere laudatissimum Principem Iulium. Ducem Brunsuicensem, in cuius provincia natus erat, praesertim cum ille eo tempore Academiam Iuliam condidisset, et magnis praemiis vitos doctissimos Helmaestadium invitaret. Ab eo igitur tum accitus est, sed cum Dux Ioan. Albertus ipsum aegre dimitteret, et non multo post ex vivis Princeps Iulius excessisset, Rostochii mansit. Sed non minus haesit in animo successoris, magni Principis, Henricit Iulii, cui pridem ex cura quam educationis eius Caselius etiam absens gesserat, notus et gratus esset. Is autem non quievit, donec eum a Varno ad Elmum perduceret, quod mense Novembrianno M. D. XXCIX. factum. Ex eo tempore Acad. Iuliam voce etscriptis illustravit, ut antea Rostochiensem fecerat, donec anno M. DC. XIII. V. eid. April. ex hac vita paullo minor octuagenario decederet. Erat (si et hoc memorandum) corporis statura mediocri, et valetudine tenui quidem, sed quam magno Dei beneficio et exquisita vitae temperantia usque ad tot annos conservavit. De doctrina autem eius, Graecarum praesertim et Latinarum literarum exacta notitia, eloquentia praeclara, et tam Philosophiae moralis ac civilis, quam omnium quae ad iuventutis educationem pertinent, prorsus admirabili scientia, scripta eius et fama per totam Europam iam olim celebris rectius nobis loquentur: nec enim nos tanti virilaudes paucis verbis digne exposuerimus, de quo ipse illustris Iosephus Scaliger, nihil se tam magnificum praedicare posse alicubi scripsit, quod eius summet virtutes non superarent, imo quem magnus Isaacus Casaubonus omni eruditionis parentem suis ad eum literis indigitare non dubitavit.","prev":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens front.2.1-3","label":"front.2.1 to front.2.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/front.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/front.2.1"},"next":{"citation":"Operum Pars I. Scripta eius politica complectens front.2.7-8","label":"front.2.7 to front.2.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/front.2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/front.2.7"},"credit":{"text":"Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml","quality":"ocr"}}