{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Annales Placentini 1207.20-29","citation":"Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1207.20-29","ref":"1207.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1207.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1207.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1207.20.md","author":{"name":"Johannes Codagnellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus"},"work":{"title":"Annales Placentini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Verum quia parva turba sepe superatur a magna, illi de populo Brixie a Cremonensibus et militibus Brixiensibus superati fuere; illos autem quos voluere et carocium Brixie post eos victum Cremonam et per civitatem Cremone duxere; civitatem quoque Brixie in manu et virtute militum Brixie dederunt. Qui eos quos voluere de populo ceperunt et in carcere recluserunt, alios vero extra civitatem expulerunt. Cumque per sex annos in seditione perseverassent, divina favente misericordia pax et concordia inter populum et milites Brixie est sacramentis coroborata. Quo facto in MCCVIII, indictione XI, mense Aprilis Mediolanenses et Placentini aliorumque amicorum eorum legati civitatem Brixie accedentes, dominum Guidonem Lupum, eiusdem civitatis potestatem, milites et populum eiusdem terre rogantes, ut iuramentum societatis Lonbardie more solito facere deberent. Qui cum in civitate illa quedam turpia et inhonesta commisisset , sacramentum illud non esse facturum pronuntiavit , etiam in civitate illa precepto et voluntate Cremonensium esse affirmans. Unde tam milites quam pedites eiusdem civitatis Brixie commoti nimiumque turbati predictum iuramentum omnes concorditer fecere preter XXX vel XL eiusdem terre milites, qui cum eadem potestate de ea civitate turpiter exiere. Qui ad locum Pontis-vici accedentes ipsum locum et quedam alia plurima in sua forcia tulerunt. Postea vero ut homines modice fidei et tacti maligno spiritu dictum locum Cremonensibus dederunt; unde non modicum ipsi Cremonenses sunt exaltati. Scientes enim Brixienses predictum iuramentum fecisse, inde tristicia et magno dolore commoti, auxilium amicorum eorum, specialiter marchionis Azonis de Este postulantes, qui Veronam et Ferariam tenebat, et quas in preterito anno fraudulenter et malo ordine occupaverat, magnum ipsi Cremonenses preparaverunt exercitum; cariolas quoque in civitatem Cremone venire fecerunt, in terram dictorum Brixiensium hostiliter intrare et omnia devastare proponentes . Hoc audito et cognito in exitu eiusdem mensis Aprilis milites Mediolani et Placentie statim Brixiam militaverunt, dictum marchionem, qui cum magna manu militum terram Brixie iam intraverat, de districtu Brixiensium turpiter fugaverunt.","prev":{"citation":"Annales Placentini 1207.12-19","label":"1207.12 to 1207.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1207.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1207.12"},"next":{"citation":"Annales Placentini 1207.30-36","label":"1207.30 to 1207.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1207.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1207.30"},"credit":{"text":"Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip","quality":"proofread"}}