{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Annales Placentini 1216.42-48","citation":"Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1216.42-48","ref":"1216.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1216.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1216.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1216.42.md","author":{"name":"Johannes Codagnellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus"},"work":{"title":"Annales Placentini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Die vero Iovis sequenti Placentini et Mediolanenses insimul se coadunantes apud Zovenoldum castrum Cremone castramentati fuerunt, et ea die ipsius loci burgum maiorem et meliorem Pontenurii ceperunt, destruxerunt et conbuserunt, vineas quoque, arbores et alias res, que erant circa ipsum locum, depopulati fuerunt. Die autem Veneris sequenti, castris eodem loco existentibus, milites Mediolani et Placentie cum eorum sagittariis et marchione Malaspine equitaverunt, locum Sorisini et castrum Grutorti et burgum de Casale-morato et locum Anne ceperunt et conbuserunt, vineas quoque multas circa locum Sorixini, arbores et alias res inciderunt et vastaverunt. Die sabbati primo mensis Iulii sua similiter moverunt castra, circa castrum Alzanelli sua posuerunt castra; quod castrum undique erat muratum. Illud quidem diruerunt et penitus destruxerunt, burgum quoque magnum, quod circa illud castrum erat, igne cremaverunt ; et ea die castrum et burgum de Platabixa similiter diruerunt et destruxerunt et arbores et vineas et alias res inciderunt. Die dominico secundo eiusdem mensis Iulii, castris ibidem existentibus, milites Mediolani et Placentie cum eorum sagittariis et alii omnes qui in eorum venerant auxilium armati et asclerati ad Casalebutanum perexere, ad quem Cremonenses iam accesserant , et vexilla super arboribus posuerant – qui a civitate Cremone per quinque distat miliaria –, qui inimicos videntes illico ab ipso turpiter recesserunt loco; quem ipsis videntibus conbuserunt et destruxerunt. Et ea die Zinonum, curtem de Richis, Caserdum, castrum de Curtisiis, Baxolum et Brodolanum, Sanctum Vidum, Bardeniam, Monestarolum cum burgis eorum ceperunt et destruxerunt et igne cremaverunt. Similiter quam plures Placentie milites cum aliquibus eorum civitatis sagittariis ad castellarium de Casale - morato ivere; illud quidem viriliter expugnaverunt atque per vim ceperunt, illud et blavam multam et vasa innumerabilia et alias res, que in ipso aderant loco, ceperunt et conbuserunt.","prev":{"citation":"Annales Placentini 1216.26-41","label":"1216.26 to 1216.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1216.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1216.26"},"next":{"citation":"Annales Placentini 1216.49-55","label":"1216.49 to 1216.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1216.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1216.49"},"credit":{"text":"Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip","quality":"proofread"}}