{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Annales Placentini 1221.26-41","citation":"Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1221.26-41","ref":"1221.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1221.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1221.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1221.26.md","author":{"name":"Johannes Codagnellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus"},"work":{"title":"Annales Placentini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Cuius in adventum liquido concussa fuerunt Omnia que telus portat vel sustinet orbis, Anni cum Domini currebant mille ducenti, His tamen adiungas bis denos atque bis unum. Supradicta incarnatione circa mensem Februarii Placentini et eiusdem civitatis populares iuraverunt attendere precepta communis Cremone super discordiis que inter eos vertebantur. Die sabbati XV. Kal. Aprilis Cremone potestas ad Placentie civitatem accedens precepit Girardo de Dovaria eiusdem civitatis potestati in pena sacramenti, ut relicta potestaria Cremonam rediret; qui die Mercurii sequenti potestariam reliquit et Cremone rediit. Die dominica XIIII. Kal. Aprilis dictus potestas Cremone ivit Potentianum; qui autem precepit Iacobo de Burgo societatis militum potestati, ut relicta potestaria Cremonam rediret; qui die Lune sequenti Cremonam rediit. Die lovis X. Kal. Aprilis predictus potestas Cremone centum de militibus societatis militum ad civitatem accedere fecit, de quibus a societatis consulibus militum quatuor pro potestate communis eligenda petivit et totidem a popularibus; qui consules dederunt ei Palmerium Brachium et Baiamontem Vicecomitem et Albertum Rubeum et Fulconem Iniquitatis; qui steterunt in camera communis pro potestate eligenda usque ad diem sabbati proximum non comedentes neque bibentes ; qui cum illis qui erant pro populo accordari minime potuerunt. Qui cum in electione potestatis se accordare cum popularibus non potuissent, die dominica sequenti predictus potestas Cremone precepit consulibus militum, ut darent ei LX milites, et ex populo habuit totidem; de quibus militibus tres fuerunt electi ad brevia et totidem de popularibus, qui ea die in communis camera fuerunt pro potestate eligenda inclusi. Hii tres pro militibus fuerunt: scilicet Iohannes Surdus, Gandulfus de Fulgoso et Anricus de Arena; qui steterunt cum popularibus in ipsa camera usque ad diem Veneris proximum, qui fuit IX. Kal. Aprilis. Ea vero die divina misericordia concorditer elegerunt in potestatem communis Placentie dominum Nigrinum Marianum, virum nobilem et sapientem civitatis Cremone, qui tunc regimen civitatis Mutine habebat.","prev":{"citation":"Annales Placentini 1221.11-25","label":"1221.11 to 1221.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1221.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1221.11"},"next":{"citation":"Annales Placentini 1221.42","label":"1221.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1221.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1221.42"},"credit":{"text":"Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip","quality":"proofread"}}