{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Annales Placentini 1228.12-22","citation":"Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1228.12-22","ref":"1228.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1228.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1228.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1228.12.md","author":{"name":"Johannes Codagnellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus"},"work":{"title":"Annales Placentini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Nocte vero veniente utraque pars voluntarie secessit. Altera vero die Cremonenses et Parmenses ad propria redierunt. Bononienses quidem quod inceperant ad exitum perducere volentes, ad predicti loci obsidionem reversi fuerunt, illud etiam more solito cum manganis et predariis et aliis machinis fortiter expugnaverunt atque per terrarum cavernas muri eiusdem loci fundamenta diruerunt. Steterunt namque in ipsius castri obsidione usque ad XIII. diem mensis Novembris; quo peracto, discensione ingenti in Bononie popularibus orta, insania quoque repleti, quod sepe in sepius in ipsis accedere cognoscitur, publice dicentes propter yemis et temporis gravitatem in eius loci obsidione stare neque permanere posse, contra potestatis Bononie preceptum domum redierunt. Eodem tempore et sub eadem incarnatione de mense Februarii dominus Guifredus, Romane curie cardinalis , in Lonbardia legatus, precepit potestatibus et rectoribus uniuscuiusque civitatis Lonbardie societatis ex parte summi pontificis, ut quelibet civitas, prout statutum erat, milites in auxilium et subsidium pro iure sancte Romane ecclesie manutenendo et ab inimicis sancte ecclesie defendendo mittere deberent. Qui iussa et mandata domini pape observare et facere cupientes, prout olim decretum fuerat, milites viros nobiles et prudentes , equis et armis egregie preparatos, statim ad summi pontificis presentiam direxerunt. Milites vero Placentie, qui fuerunt numero XXXVI, die Mercurii VII. mensis Martii iter eorum inciperunt; sed cum non essent adhuc rebus necessariis preparati, sumptus, quos a communi percipere debebant, minime habuerunt. Dominus Pernixius Ardezonus, dominus et rector eorum a communi constitutus, predicta die iter suum incepit et de civitate Placentie exivit. Die Mercurii XIIII. mensis Martii alii milites secuti sunt dominum Pernisium. De eodem mense et predicta incarnatione Placentini dominum Guilielmum Saporitum, virum nobilem et prudentem urbis Mediolani, in potestatem et rectorem civitatis Placentie elegerunt. Qui die Veneris nono mensis Martii in ipsius civitatis regimine intravit.","prev":{"citation":"Annales Placentini 1228.1-11","label":"1228.1 to 1228.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1228.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1228.1"},"next":{"citation":"Annales Placentini 1229","label":"1229","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1229"},"credit":{"text":"Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip","quality":"proofread"}}