{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Annales Placentini 1230.34-45","citation":"Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1230.34-45","ref":"1230.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1230.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1230.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1230.34.md","author":{"name":"Johannes Codagnellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus"},"work":{"title":"Annales Placentini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Tactus ipse marchio nephando scelere cum magna turba militum et sagittariorum insultum in eos faciens, inscii et incogniti tante perfidie, usque decem vel duodecim de eis cepit et, quod deterius fuit, in carceribus reclusit. Alii vero, qui a manibus eius evasere, veluti inceperant et proposuerant, ad partes illas iter velociter aripuere. Non enim deputandum est dementie eiusdem sive insipientie eorum, cum ipse marchio societatem Lonbardie et communis Mediolani nuper iuraverat et sacramento firmaverat. Sed sacramento spreto et fide relicta, nequitie et perfidie sue debet imputari, quod ad illas accessissent partes. Illico conscilio communicato dominum Obertum de Ozeno, virum nobilem et prudentem, urbis Mediolani concivem potentissimum, dominum et rectorem eorum et ipsorum locorum fecerunt et statuerunt. Qui statim tamquam vir nobilis et magnanimus ipsa et multa alia circumstantia sub sua posuit potestate et sacramento firmavit. Quadam vero die cum ivisset cum quadam turba militum et sagittariorum et balestariorum ad quendam locum, qui eos impugnabat, et locum illum obsideret, comes de Sabogia et marchio de Salutio et marchio de Monteferato privatim et secretissime turba militum magna et sagittariorum et balestariorum undique collecta, partem eorum in insidiis ponentes, cum aliis impetum super eos facientes, prelium cum eis commiserunt. Dum autem sic preliarentur, illi qui erant in insidiis veloci gradu in eis insultum fecerunt. Cumque sic certarent, videntes Mediolani milites et alii qui cum eis erant resistere minime posse, fugati et dispersi per terras et villas fuerunt, et capti ex eis usque ad viginti. Inter quos fuit captus dominus Obertus de Ozeno, rector et potestas eorum. Nimirum quia parva turba sepe et multotiens superatur a magno numero et quantitate magna, eos superabant. Cum autem idem Obertus esset in virtute et potestate comitis de Sabogia et marchionis de Salucio atque marchionis de Monte-ferato et quorundam aliorum virorum nobilium, tacti maligno spiritu et iniquissimo et nephandissimo scelere, turpi et crudeli atque inopinabili nece ipsum interficere fecerunt; quod fuit contra iuris ordinem et imperii consuetudinem.","prev":{"citation":"Annales Placentini 1230.25-33","label":"1230.25 to 1230.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1230.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1230.25"},"next":{"citation":"Annales Placentini 1230.46-49","label":"1230.46 to 1230.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1230.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1230.46"},"credit":{"text":"Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip","quality":"proofread"}}