{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Annales Placentini 1234.28-40","citation":"Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1234.28-40","ref":"1234.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1234.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1234.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1234.28.md","author":{"name":"Johannes Codagnellus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus"},"work":{"title":"Annales Placentini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Expugnaverunt namque castrum illud ab hora tertie usque ad solis occasum. Cum autem cognovissent quod inceperant ad finem nequaquam perducere posse, ingenti tristitia et dolore commoti pariter et turbati ad castra redierunt. Fertur et verum est, quod circa XVII ex popularibus Placentie et Cremone in ea expugnatione sunt mortui, et innumerabiles vulnerati et ad castra penitus ducti. Die sabbati V. mensis Augusti milites et pedites Cremone et Placentie circa locum Rivalgarii existentes, nolentes de obsidione recedere, conati sunt summa vi manganos, trabuchum, predarias, pontes et alias machinas tollere et recuperare. Videntes hoc intrinseci, prelium sagittariorum et balestariorum et lapidum illico inceptum fuit; itaque gravissime eos cum lapidibus percuciebant et vulnerabant, quod ea absque magno periculo et labore habere non potuerunt. Et tunc capti fuerunt sex de populo Placentie; lignamen vero, quod recuperare non potuerunt, igne cremaverunt. Hospitati namque fuerunt nocte veniente in castris, die autem dominica summo diluculo reversi sunt ad propria. Die Martis III. mensis Octubris milites et pedites Placentie in civitate comorantes hostiliter civitatem exierunt, iter eorum ad partes Fontane et Oblubre dirigentes , quasdam domos, que erant extra burgum, dicuntur conbussisse. Illi vero qui erant in castro Fontäne burgum egregie defendentes prelium cum ipsis comiserunt, multos vulneraverunt et quam plures ceperunt et etiam quendam ex magnatibus populi morti tradiderunt. Videntes plebagii quod facere peroptabant ad finem minime perducere posse, cum dolore et tristitia recesserunt . Altera vero die castramentati fuerunt prope castrum Oblubre, ibidem se cum Papiensibus viris perfidis coadunaverunt. Fertur in subsidio populi Placentie CC milites et CCCC pedites venisse. Moram ibi facientes conati sunt castrum illud cum balestariis et sagittariis et predariis expugnare, et steterunt circa illud castram usque ad diem Lune VIIII. mensis Octubris, et ea die illud habuerunt, sed non per vim, sed ex pacto; dederunt namque fidantiam in ere et personis omnibus in ipso castro existentibus.","prev":{"citation":"Annales Placentini 1234.18-27","label":"1234.18 to 1234.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1234.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1234.18"},"next":{"citation":"Annales Placentini 1234.41-47","label":"1234.41 to 1234.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1234.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-codagnellus/annales-placentini/1234.41"},"credit":{"text":"Johannes Codagnellus, Annales Placentini. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000726.zip","quality":"proofread"}}