{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Assertio pro libello suo Germanico 10.1-5","citation":"Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 10.1-5","ref":"10.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/10.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/10.1.md","author":{"name":"Johannes Crato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato"},"work":{"title":"Assertio pro libello suo Germanico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Vt verò aliae hyemes frigidiores sunt propter siderum constitutiones; aestates etiam alię aliis calidiores: ita & coeli atque corporum coelestium schematismos plurimum adiumenti ad hominum corpora conseruanda & à sanitate dimouenda afferre, & praecipuè morbos per vniuersum genus hominum vagantes efficere, existimaui. Nec nunc aliter sentio. Exemplo vt hoc commonstrem, quae obsecro alia causa Catarrhi epidemici, qui anno CIƆIƆXXC non Europae tantùm, verùm magnae quoque parti Asiae infestus fuit, & ab occidente initium sumens ad orientem vsque vere, ęstate & autumno, omnes regiones peragrauit, omnibusque locis, etiam in quibus est purissimus & saluberrimus aër, labem intulit; quàm coelestis illius origo? Non .n. à primis qualitatibus hanc populorum calamitatem, quae omnibus partibus anni, omnibus in prouinciis eadem fuit, originem duxisse; sed antipathiam quandam ad cerebrum habuisse, ac praesertim hominibus malum atque periculum creasse, certum est, etiamsi diuinae prouidentiae hoc inprimis ascribendum sit; quòd, laborantibus ferè omnibus, paucissimis exitiosa fuerit. Nam si pestilens fuisset; nulla vnquam pestis generi humano perniciosior extitisset. Sed ne de nis plura, me sponte mea sideralis scientiae infirmitatem deinceps agnouisse, & hallucinationes summorum Astrologorum, eorumque vaticinationes falsas, minimè excusandas putasse, atque admirandi Philosophi sententia, qui paucas de causis coelestibus πισιs nos habere arbitratur, & peculiaribus obseruationibus commotum, addo etiam vt interdum purae Religioni aduersam, reliquisse, lubens hoc loco commemoro. Memini Christianissimum Imp. Maximilianum 1. S. M. Caes. cui intima consuetudine atque vsu cotidiano toto eo tempore, quo Romanum Imperium sapientissime & moderatissime rexit, Deo sic vitae meae curriculum gubernante, addictissimus fui, & vitam multis laboribus & periculis expositam traduxi, narrare: Se uuenem cuidam Astrologo libellos Ephemeridum (vt erat ingeniosissimus & omnium liberalium artium studiosissimus) mutasse, & quoties ille serenitatem praeditebat, pluuiam: quoties calorem vel frigus, mediocrem coeli statum futurum scripsisse, denique rem ipsam ostendisse, propiùs se ad veritatem coniecturis suis, quàm Astrologum vaticinationibus ob inscitiam artis, si ita appellari meretur imperitis, accessisse.","prev":{"citation":"Assertio pro libello suo Germanico 7","label":"ADIO. BAPTISTAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/7"},"next":{"citation":"Assertio pro libello suo Germanico 10.6-8","label":"10.6 to 10.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/10.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/10.6"},"credit":{"text":"Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico","quality":"ocr"}}