{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Assertio pro libello suo Germanico 10.6-8","citation":"Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 10.6-8","ref":"10.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/10.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/10.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/10.6.md","author":{"name":"Johannes Crato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato"},"work":{"title":"Assertio pro libello suo Germanico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Sed commemorare illa non est huius loci. In mea verò proxima editione libelli Germanici, cùm mirificas doctorum quorundam, qui non satis in hac egestate Teutonici sermonis, sententiam sunt assequuti, opinationes audiam, quasi à veterum & recentiorum sententia discedam, cùm febrem pestilentem quae à putredine oritur, ab ea quae contagione disseminatur, discerno; etiamsi in ista tenuissima valetudine ad nullam rem sim idoneus: tamen ne existimationis meae negligens videar; Latino scripto ab errore eos abducere, & bonis de meo libro incommodiùs sentientibus (cùm malorum & imperitorum, inuidiae etiam morsus, ne curandos quidem existimem) rationes saltem probabiles reddere, atque intimum quasi animi mei sensum de pestilentibus morbis ostendere diligenter enitar. Est autem pestis seu λοιμὸς nomen commune morbis; qui plurimos siue contagione siue absque contagione interimunt. Itaque & Gal. 3. Epid com. 3. λοιμον definit Epidemiam contagiosam & perniciosam, & vt deinceps ostendam, pestilentes febres, siue Epidemiae sint siue coράδις id est sparsim priuatimque perniciosae, ab iis quas verè λοιμώδεις statuit, discernit. Priuatae seu non contagiosae, ex communi quidem causa ortum, videlicet, vel ex aere vel ex victus ra tione, habent: Contagiosae sola inspiratione vel contagione pestiferae sunt. Corpora autem humana duabus potissimùm reb. conseruari, Aere videlicet & alimento; quis in schola Medicorum eruditus non videt: vtque conseruationi vitae seruiant; temperamento & naturae familiaria esse oportere intelligit? Ac vt de alimentis primùm agamus, humida & suauia, temperamento similia & conuenientia nutriendis corporibus existimantur. Dissimilia sicca & amara iudicantur. Sed ad alimoniam temperamenti similitudo non satis est; nisi naturae quoque accedat. Ea cùm à rei substantia sit, nulla ratione inuestigatur: verùm sola experientia deprehenditur. Vtrumque autem cum est in alimento, videlicet temperamenti & naturae similitudo; conueniens conseruationi vitaeque humanae idoneum censemus: Si vnum abest, nutritioni minimè aptum esse.","prev":{"citation":"Assertio pro libello suo Germanico 10.1-5","label":"10.1 to 10.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/10.1"},"next":{"citation":"Assertio pro libello suo Germanico 11","label":"ADIO. BAPTISTAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/11"},"credit":{"text":"Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico","quality":"ocr"}}