{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Assertio pro libello suo Germanico 12","citation":"Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/12.md","author":{"name":"Johannes Crato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato"},"work":{"title":"Assertio pro libello suo Germanico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Appello autem publicam, non quòd ita quasi speciem, quemadmodum quidam interpretati sunt, constituam: sed vt à non contagiosis febribus has, tanquam publicè omnibus hominibus cauendas, cùm morbida illa exhalatio veneni instar sit, & aëri inhaerescat perque eum disseminetur, ac non vnis aedibus contagione saeua atque exitiosa, sed vniuersis ciuitatibus & regionibus periculum creet, discernam. Cùm enim veteres, & Gal. 3 Epid. priuatas nominent, quae multis absque pestilentia publicè grassante infestae sunt, neque tamen contagiosae: non dubitaui contagiosas & ab inspiratione ortas, publicas nominare. Scio vocabulum hoc ab aliis non vsurpari, & incommodè posse explicari. Itaque de eo non pugno. Quòd autem excellentes Medici existimant, aërem ipsum in peste putrescere, vel à vicinis paludibus, specubus, & barathris, ex quibus putridus vapor exhalat, vel ex cadaueribus insepultis; ab astris etiam ita aërem affici, vt in sua substantia putrescat & lethales febres mala qualitate sua inferat: scio plurimos amplecti, neque cum iis in vllam contentionem venio. Illud volens eis largior, ex inspiratione eiusmodi aëris corpora non disponi tantum ad suscipiendam febrem pestilentem, vt loquuntur, atque omnia quae nutriendo corpori humano seruiunt, affici; sed pestilentiales febres veras & propter contagionis periculum publicè omnibus cauendas consequi, cùm inquinamenta è corporibus humanis exhalent: in quibus laborantibus pestilentibus non contagiosis, putredo ad istum gradum peruenit; vt μίασματα lethalia expirent.","prev":{"citation":"Assertio pro libello suo Germanico 11","label":"ADIO. BAPTISTAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/11"},"next":{"citation":"Assertio pro libello suo Germanico 13","label":"ADIO. BAPTISTAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/13"},"credit":{"text":"Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico","quality":"ocr"}}