{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Assertio pro libello suo Germanico 21","citation":"Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/21.md","author":{"name":"Johannes Crato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato"},"work":{"title":"Assertio pro libello suo Germanico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Eam verò qualitatem, cùm nihil vltra proprium gradum agere possit, neque à primis neque à secundis qualitatibus noxiam atque perniciosam: sed ex ipsa substantia fluere atque in materia illius occultam vim deleteriam residere, eiusque naturam nondum penitus, nisi quatenus ex affectionibus patet, perspectam esse. Vt. n. Rheubarbarum non purgat, quia calidum vel humidum est, &c. ita μιάσματα illa non à primis qualitatibus vllis, quae vel sensu vel ratione percipi possint; verùm solo ex perimento lethalia deprehenduntur. Ac etsi à putredine ortum habent; tamen diuersum quiddam esse, neque secundis qualitatibus agere constat. Haerent enim saepe μιασματα & seminaria pestis per multos menses imò annos, in vestibus & aliis rebus porosis tanquam in fomite; & ex longinquis regionibu. in alias cum illis transportata, tandem ventilatis rebus iis exsiliunt: cùm nullum plane putredinis indicium in fomite reperiatur Definiunt autem quidam contagium medium aptum atque idoneum, sine quo pestilens illa qualitas communicari nequeat. Nisi. n. contactus vel mediatus vel immediatus fieret, quomodo qualitas illa occulta, & tota sua substantia, sicut & multa venenata medicamenta, spiritibus corporis humani inimica, tam perniciosum effectum produceret? Rationem igitur causae sine qua non obtinere contagium videtur: ita tamen vt vitium à qualitate illa inimica & occulta non possit transferri, nisi agens supra passum dominetur, patiensque, vt loquuntur, ad suscipiendum sit dispositum; & iustum temporis spacium ad imprimendum concedatur. De his tribus quasi conditionibus variè docti homines disputant: sed reuera ita in difficili cognitione omnia veriij santur, vt satisfieri ingeniosis planè non posse videatur. Cùm verò verissimum experiamur, quod Philosophus ait, nos nihil vel pauca scire: patiamur eos, qui se omnia scire arbitrantur, de omnibus sibi iudicium sumunt, & omnes prae se contemnunt, denique quos Poeta infoelices vocat, cùm illis nemo placeat, multa requirere vel etiam inscitiam nostram in rebus summis atque in natura abditis, necdum cognitis, accusare, & nos nostrum officium faciamus, ac in rectè monstratis acquiescamus.","prev":{"citation":"Assertio pro libello suo Germanico 20","label":"ADIO. BAPTISTAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/20"},"next":{"citation":"Assertio pro libello suo Germanico 22","label":"ADIO. BAPTISTAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/22"},"credit":{"text":"Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico","quality":"ocr"}}