{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Assertio pro libello suo Germanico 35","citation":"Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 35","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/35.md","author":{"name":"Johannes Crato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato"},"work":{"title":"Assertio pro libello suo Germanico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"Quod autem putridum iam est, remouendum quàm celerrimè, cùm benignum & amicum naturae reddi nequeat: sicut quod alterari potest, euincere atque ad mediocritatem deducere naturae auxilio, quae sola verè coquit & morborum medicatrix est, minister illius Medicus, impedimenta remouendo, conatur. Hanc actionem, coctionem Hippocrates nominauit. Sunt autem huius coctionis variae differentiae: crassa enim extenuantur; tenuia incrassantur; lenta inciduntur; denique omnia ad mediocritatem temperamenti reuocantur; &, vt humores quandam tum substantiae tum qualitatis moderationem adipiscantur, opera datur. Sed hae verius praeparationes quàm coctiones dicuntur. Hîc interdum Medici & naturae officia concurrunt: &, cùm humoribus coctis facilè à facultate expultrice noxia extra corpus expellantur; nunquam salubriter à Medico, nisi natura suas partes simul exsequente, hanc expulsionem fieri posse certum est. Ideoque & omnis excretio, quae fit ante illam commoderationem à natura, symptomatica censetur. Ea re, cùm in febribus pestilentibus contagiosis statim corruptio ingens in corpore se demonstret, atque omne corruptum, vt diximus, & coctioni minimè idoneum expellendum sit, eruditis Medicis in harum curatione nihil prius vel potius faciendum videtur, quàm vt corrupta, vel causam corruptioni praebentia, per vias maximè opportunas educantur, praesertim cùm naturam idem moliri animaduertimus. An veτὸ διακριτικὴ δύναμις tunc in officio sit, iudiExpultricem esse, cùm care difficile est. inter initia natura se symptomaticè exonerat, satis apparet.","prev":{"citation":"Assertio pro libello suo Germanico 34","label":"34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/34"},"next":{"citation":"Assertio pro libello suo Germanico 36","label":"36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/36"},"credit":{"text":"Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico","quality":"ocr"}}