{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Assertio pro libello suo Germanico 49","citation":"Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/49.md","author":{"name":"Johannes Crato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato"},"work":{"title":"Assertio pro libello suo Germanico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Etsi verò is de febribus pestilentibus putridis praecipuè agat: tamen vniuersae praecautioni tam putridarum seu priuatarum, quàm contagiosarum, quas siue rectè siue non rectè in libello Germanico publicas appellaui, hęc sententia pręlucere debet. In contagiosis verò pestilentibus, & quae à sola inspiratione originem ducunt, inprimis aeris, quo quasi per medium μιάσματα de corpore in corpus deuehuntur, intemperies corrigenda. Cauere. n. eam, cùm summa aeris attrahendi sit necessitas, viuentia non possunt: veruntamen, ne cum impetu inquinamenta ad nos adportet; diligentia adhibenda. Legimus quae Empedocles, Acro, & alij fuerint conati. Hippocrates syluas, pestilentibus seminariis ex Africa Athenas delatis, incendit: cùm igneus vapor aerem perpurget, & μιάσκατα dissipet & tollat. Ac Medici etiamnunc cùm aegros adeunt, vapore ignis quem praeferunt, se, ne inquinamenta è corpore affecto exspirantia attrahant, tuentur. M. Varro, cùm Corcyrae pestis infesta esset, fenestras versus austrum clausit, atque ita se suamque familiam conseruasse existimatur. Verùm aedibus Varronis ex australi parte fuit periculum. Nobis fenestrae claudendae, per quas aerem ventis agitatum, ex loco vicino infecto μιάσματα deferre posse arbitramur. Ad aerem verò domesticum corrigendum, in primis sufsitus probantur. Fiunt isti ex variis rebus. His regionibus cùm peculiari quasi dono diuino iuniperus concessus esse videatur, eiusque fumus paucissimis caput offendat: vti eo conueniens est.","prev":{"citation":"Assertio pro libello suo Germanico 48","label":"LIB. DE PESTIL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/48"},"next":{"citation":"Assertio pro libello suo Germanico 50","label":"LIB. DE PESTIL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/50"},"credit":{"text":"Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico","quality":"ocr"}}