{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Assertio pro libello suo Germanico 50","citation":"Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 50","ref":"50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/50.md","author":{"name":"Johannes Crato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato"},"work":{"title":"Assertio pro libello suo Germanico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Magna quidem pars praecautionis in aeris perpurgatione sita est: sed si medicamentis idoneis vis μιασμεx infringatur atque imminuatur, priusquam è corporibus exhalent: praecipuum ex eo praesidium iis locis, in quibus est pestilentia, hominibus sperandum. Franguntur autem & imminuuntur: cùm vel minus multa corpora aegrotant; plurima rectè sanantur, & non aliis coniunguntur, priusquam μιάσματα ex corporibus & vestibus planè dissipentur. Hoc fit idoneis & tutis remediis in curatione morbi adhibitis. Saepe. n. euenit, vt μιασμε malitia importunis remediis grauiùs augeatur, atque inde pestis grauior fiat, ac ea incrementa sumat: vt nulla remissio sit speranda, nisi μιάσματα hebetentur, vel lethalis eorum vis inhibeatur. Quantum igitur sit, secundum Deum, in prudentia Medici situm, satis apparet. Sed haec prolixius persequi non libet. Vt verò attentè con siderentur ab iis qui Rebuspubl. praesunt, & vt Medici, qui aegris atque sanis consulere debent, etiam atque etiam de istis cogitent, fidissimè se admonitos meminerint. Victus ratio diligens, & tempestiua excrementorum è corpore remotio, si obseruaretur, minimè necesse esset alia multa remedia praescribere: sed cùm negligentia singularis hac in parte appareat; verissimum est illud Galeni: Superuacaneum esse negligentibus victus rationem optima remedia praescribere; ita ad vacuationem excrementorum deueniendum. Inter vacuantia verò medicamenta Aloe atque Rheubarbarum facilè primas obtinent. Agaricus etiam meritò commendatur. Ex his igitur possunt medicamenta familiaria, quibus corpora purgentur; confici. Formulas aliquot in meo libello Germanico praescripsi; &, quantum tribuam Aloae rosatae cum Myrrha, ostendi.","prev":{"citation":"Assertio pro libello suo Germanico 49","label":"LIB. DE PESTIL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/49"},"next":{"citation":"Assertio pro libello suo Germanico 51","label":"LIB. DE PESTIL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/51"},"credit":{"text":"Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico","quality":"ocr"}}