{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Assertio pro libello suo Germanico v","citation":"Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico v","ref":"v","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/v","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/v.md","author":{"name":"Johannes Crato","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato"},"work":{"title":"Assertio pro libello suo Germanico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico","urn":null},"verse":false,"words":149,"text":"ADIO. BAPTISTAM CRATONEM A CRAFTHEIM FILIVM, SACRAE CAESAREAE ET REgiae Aulae addictum. VNQVAM ex Teutonicis libris de Philosophia & Medicina scriptis, quemquam doctorum in Germania, veram magnamque laudem tulisse, & existimationi suae rectè consuluisse, arbitror. Neque enim vt apud Italos atque Gallos, magnifit vulgaris linguae cultura, cùm Principum & Rerumpub. scriptores θαυματα quaedam τῇ ῥημάτων consectentur; & de Latinis bonis Germanica non bona faciant; & cùm non sat idonea vocabula in ea ad res, quae in naturae cognitione versantur, explicandas reperiantur; sępe isto modo docti scribentes Teutonicè hallucinantur. Accedit, quòd ij qui minimè erudita doctrina instructi sunt, neque vllam facultatem Latinè scribendi habent, & audacia pro sapientia vtuntur, eaque inscitiam suam armant; maximè se libellis Germanicis ad vulgus ostentant atque venditant, & apud imperitos approbationem quaerunt. quorum iudicio cum nihil sit iniustius, se ad hunc modum Germanicis scriptis eos qui liberali doctrina atque vsu artis Medicae praediti sunt, illorum censurae exponere, parum attentae considerationis & prudentiae videtur.","prev":{"citation":"Assertio pro libello suo Germanico iv","label":"iv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/iv"},"next":{"citation":"Assertio pro libello suo Germanico 7","label":"ADIO. BAPTISTAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-crato/assertio-pro-libello-suo-germanico/7"},"credit":{"text":"Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Assertio_pro_libello_suo_Germanico","quality":"ocr"}}