{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera 24","citation":"Johannes de Sacrobosco, Sphaera 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/24.md","author":{"name":"Johannes de Sacrobosco","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco"},"work":{"title":"Sphaera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"* X Est & aliud signum, Stellae quae sunt iuxta po lum arcticum, quae nunquam nobis occidunt, mouentur continue & vniformiter circa polum describendo circulos suos, & semper sunt in aequali distantia ad inuicem & propinquitate. Vnde per istos duos motus continuos stellarum tam tendentium ad occasum, quàm non patet quòd firmamen tum mouetur ab oriente in occidentem. σ γ ελ 3 De coeli rotunditate. Cap. IIII. Quod autem Coelum sit rotundum, triplex est ratio, similitudo, commoditas & neceßitas. Similitudo, quoniam mundus sensibilis factus est ad si militudinem mundi archetypi, in quo nec est principium nec finis. Vnde ad huius similitudinem factus mundus sensibilis habet formam rotundam, in qua non est aßignare principium neque sinem. Commoditas, quia omnium corporum isoperimetrorum Sphaera maximum est: omnium etiâ formarum rotunda capacissima est: quoniam igitur maximum & rotundum, ideo ca pacißimum: vn de cum mundus omnia contineat, talis forma fuit illi vtilis & commoda. Neceßitas, quoniam si mundus esset alterius formae quàm rotundae, scilicet trilaterae, vel quadrilaterae, vel multslaterae, sequerentur duo imκεγκ μ.","prev":{"citation":"Sphaera 23","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/23"},"next":{"citation":"Sphaera 25","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/25"},"credit":{"text":"Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}