{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera 39","citation":"Johannes de Sacrobosco, Sphaera 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/39.md","author":{"name":"Johannes de Sacrobosco","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco"},"work":{"title":"Sphaera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"Vnde Virgilius in primo Georgicorum, Hic vertex nobis semper sublimis, at illum Sub pedibus styx atra videt, manesque profundi. DE ZODIACO CIRCVLO. Cap. II. St alius circulus in sphaera, qui interE secat aequinoctialem, & intersecatur ab eodem in duas partes aequales: & vna eius medietas declinat versus septentrionem, alia versus austrum. Et dicitur iste circulus zodiacus à χωὴ, quod est vita, quia secundum motum Planetarum sub illo est, omnis vita in rebus inferiorib. Vel dicitur à ζωδιον, quod est animal, quia cum diuidatur in xij. partes aequales, quaelibet pars appellatur signum, & nomen habei speciale à nomine alicuius animalis, propter proprietatem aliquam conuenientem tam ipsi, quàm ammali. Vel propter dispositionem stellarum fixarum in illis partibus ad modum huiusmodi anima lium. Iste verò cir culus latine dicitur signifer, quia fert signa, vel quia diuiditur in ea. Ab Aristotele verò in libro. 2.de generatione & corruptione dicitur circulus obliquus, vbi dicit, quod secundum accessum & recessum Solis in circulo obliquo fiunt generationes & corruptiones in rebus inferioribus.","prev":{"citation":"Sphaera 38","label":"LIBER SE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/38"},"next":{"citation":"Sphaera 40","label":"LIBER SE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/40"},"credit":{"text":"Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}