{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera 54","citation":"Johannes de Sacrobosco, Sphaera 54","ref":"54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/54.md","author":{"name":"Johannes de Sacrobosco","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco"},"work":{"title":"Sphaera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"LIDERIER TIVS. Quotuplex sit ortus & occasus, & quid sit signa vel stellas oriri & occidere, Co*acrony smice,* Chronicè, & Heliacè. Ca. I. che. Ignorum autem ortus & occasus dupliciter accipitur: quoniam quantum ad Poetas, & quantum ad Astronomos. Est igitur ortus & occasus sionorum, quo ad Poe- * Actonychus. tas triplex, scilicet Cosmicus, Chronicus, & He liacus. Cosmicus enim ortus siue mundanus est, quando signum vel stella super horizontem ex parte orien tis de die ascendit. Et licet in qualibet die artificiali sex signa sic oriantur, tamen antonomaticè signum illud dicitur cosmicè oriri, cum quo, & in quo Sol ma ne oritur. Et hic ortus proprius & principalis & quotidianus dicitur: de hoc ortu exemplum in. I. Georgic. habetur, vbi docetur satio fabarum & milij in vere, sole existente in Tauro, sic, Candidus auratis aperit cum cornibus annum Tauerso, Taurus, & aduerso cedens canis occidit astro. Occasus verò cosmicus est respectu oppositionis, scilicet, quando Sol oritur cum aliquo signo, cuius signi signum oppositum occidit cosmicè. De hoc occasu dicitur in Georgicis, vbi docetur satio frumenti in fine autumni; sole existente in scorpione, qui cum oriatur cum sole, taurus signi eius oppositum, vbi sunt pleiades occidit, sic, Ante tibi eoae Atlantides abscondantur, Debita quàm sulcis committas semina.* Chronicus ortus siue temporalis est, quando signum vel stella post solis occasum supra horizontem ex parte orientis emergit* chronice, scilicet de nocte: & dicitur temporalis, quia tempus mathematicorum nascitur cum solis occasu. De hoc ortu habemus in Ouidio lib. I.","prev":{"citation":"Sphaera 52-2","label":"TEMPERATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/52-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/52-2"},"next":{"citation":"Sphaera 55","label":"TEMPERATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/55"},"credit":{"text":"Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}