{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera 55","citation":"Johannes de Sacrobosco, Sphaera 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/55.md","author":{"name":"Johannes de Sacrobosco","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco"},"work":{"title":"Sphaera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"de Ponto, vbi conqueritur moram exilij sui dicens, Quattuor autumnos pleias orta facit. significans per quatuor autumnos, quatuor annos transiisse postquam missus erat in exilium. Sed Virgilius voluit in autumno pleiades occidere, ergo contrarij videntur. Sed ratio huius est, quod secundum Virgilium occidunt cosmicè, secundum Quidium oriuntur* chronicè, quod bene potest contingere eodem die, sed differenter tamen, quia cosmi cus occasus est, respectu temporis matutini:* chromcus verò ortus respectu vespertini est. Chronicus occasus est respectu oppositionis, Vnde Lucanus lib. 4. inquit, Tunc nox Thessalicas vrgebat parua sagitias. Heliacus ortus siue solaris est, quando signum vel stella videri potest per elongationem solis ab illo, quod prius videri non poterat solis propinquitate. Exemplum huius ponit Ouid. in lib. 2. de Fastis, sic, Iam leuis obliqua subsedit aquarius vrna. Et Vergil. in Georo. lib. I. Gnosiaque ardentis decedat stella coronae: Quae iuxta Scorpionem existens videbatur, dum Sol erat in scorpione. Occasus Heliacus est, quando Sol ad signum accedit, & illud sua praesentia & luminositate videri non permittit. Huius exemplum est in ver su praemisso, Et aduerso cedens canis occidit astro.","prev":{"citation":"Sphaera 54","label":"TEMPERATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/54"},"next":{"citation":"Sphaera 56","label":"SCHOLIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/56"},"credit":{"text":"Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}