{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera 59","citation":"Johannes de Sacrobosco, Sphaera 59","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/59.md","author":{"name":"Johannes de Sacrobosco","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco"},"work":{"title":"Sphaera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Huius signum est, quia sex signa oriuntur in longa vel in breui die artificiali, similiter & in nocte. Notandum igitur, quod ortus vel occasus alicuius signi, nihil aliud est, quàm illam partem aequinoctialis oriri, quae oritur cum illo signo oriente, id est, ascendente supra horizontem, vel illam partem aequinoctialis occidere, quae occidit cum illo signo occidente, id est, tendente ad occasum sub horizontem. Signum autem recte oriri dicitur, cum quo maior pars aequinoctialis oritur: oblique verò cum quo minor. Similiter etiam intelligendum est de occasu. Et est sciendum, quod in Sphaera recta quartae zodiaci inchoatae à quatuor punctis, duobus scilicet solstitialibus, & duobus aequinoctialibus adaequantur suis ascensionibus, id est, quantum temporis consumit quarta Zodiaci in suo ortu, in tanto tempore quarta aequinoctialis illi conterminalis peroritur: Sed tamen partes illarum quartarum variantur, neque habent aequales ascensus, sicut iam patebit. Est enim Regula, Quilibet duo arcus zodiaci aequales, & aequaliter distantes ab aliquo quatuor punctorum iam dictorum, aequales habent ascensiones: & ex hoc sequitur, quod signa opposita aequales habent ascensiones. & hoc est quod dicit Lucanus lib. 9. loquens de processu Catonis in Libyam versus aequinoctialem, Non obliqua meant, nec Tauro rectior exit Scorpius, aut Aries donat sua tempora Librae. Aut Astrea iubet lentos descendere Pisces. Par geminis Chiron, & idem quod Carcinus ardens. Humidus ανγκαρος, nec plus Leo tollitur vrna. Hic dicit Lucanus, quod existentibus sub","prev":{"citation":"Sphaera 58","label":"SCHOLIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/58"},"next":{"citation":"Sphaera 60","label":"SCHOLIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/60"},"credit":{"text":"Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}