{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera 69","citation":"Johannes de Sacrobosco, Sphaera 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/69.md","author":{"name":"Johannes de Sacrobosco","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco"},"work":{"title":"Sphaera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera","urn":null},"verse":false,"words":151,"text":"Cap. IIII. Otandum autem, quod illis quorum zenith est N in aequinoctiali circulo, Sol bis in anno transit per zgnith capitis eorum, scilicet quando est in principio arietis, & in principio librae: & tunc sunt illis duo alta solstitia, queniam Sol directe transit supra capita eorum. Sunt iterum illis duo ima solstitia, quando Sol est in primis punctis cancri & capricorni: & dicuntur ima, quia tunc Sol maxime remouetur à zenith capitis eorum. Vnde ex praedictis patet, cum semper habeant aequinoctium, in anno quatuor habebunt solstitia, duo altè & duo ima. Patet etiam, quod duas habent aestates, sole scilicet existente in alterutro pun ctorum aequinoctialium, vel prope. Duas etiam habent hyemes, scilicet sole existente in primis punctis cancri & capricorni, vel prope. Et hoc est, quod dicit Alfraganus, quod aestas & hyems. sci Distet. 6 licet nostrae, sunt illis vnius & eiusdem complexionis: quoniam duo tempora, quae sunt nobis aestas & hyems, sunt illis duae hyemes. Vnde Lucan. lib. 9.","prev":{"citation":"Sphaera 68","label":"D IENIT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/68"},"next":{"citation":"Sphaera 70","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/70"},"credit":{"text":"Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}