{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sphaera 75","citation":"Johannes de Sacrobosco, Sphaera 75","ref":"75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/75.md","author":{"name":"Johannes de Sacrobosco","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco"},"work":{"title":"Sphaera","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Nam signa cardinalia dicuntur duo signa, in quib. contingunt solstitia, & duo in quibus contingunt aequmoctia. Regiones autem ap pellantur signa intermedia. Et secundum hoc patet, quòd cum Aethiopia sit sub aequinoctiali, non premitur ab aliqua regione, sed à duob. signis tantum cardinalib. scilicet ariete & libra. Quorum Zenith est in circulo arctico. Cap. VIII. Llis autem quoru Zenith est in circulo I arctico, contingit in quolibet die & tem pore anni, quod zenith capitis eorum est idem cum polo zodiaci, & tunc habent zodiacum siue eclipticam pro horizonte. Et hoc est quod dicit Alfraganus, quod ibi circulus zodiaci flectitur supra circulum hemisphaerij. Sed cum firmamentum continue moueatur, circulus horizontis intersecabit zodiacum in instani: & cum sint maximi circuli in sphaera, intersecabunt se imn partes aquales. Vnde statim me dietas una zodiaci emer git suapra horixontem, & reliqua deprimitur sub horizonte subito. & hoc est, quod dicit Alscaganus, quod ibi occidunt repente sex signa, & reliqua sex oriuntur cum toto aequinoctiali. Cum etiam ecliptica sit horizon illorum, erit tropicus cancri totus supra ho rizonta, & totus tropicus capricorni sub horizon te: & sic sole existente in primo puncto cancri, erit illis vna dies 24 horarum, & quasi instans pro no cte, quia in instanti Sol transit horizonta, & statim emergit, & ille contactus est illis pro nocte.","prev":{"citation":"Sphaera 74","label":"SCHOLIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/74"},"next":{"citation":"Sphaera 76","label":"SCHOLIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/76"},"credit":{"text":"Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}