{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 114","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 114","ref":"114","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/114","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/114.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Verùm valde sanè dubito, quin hac in parte (ut solent esse difficiles) non nobis tantùm, sed & veritati daturi manus: ac fortè etiam dicta pipulo excipient, quòd eorum majori contrarientur. Cum hoc enim malunt Aristotele, itemque Plinio, Ptolemaeo, Tychone, Scaligero, & Fromondo &c. statuere imò summis viribus stabilire; Lunam, cùm ex stellarum sit numero, clariori, pellucidâ, incorruptibili & immutabili materiâ constare, subtilioremque esse ipso igne & aquâ; praeterea lucem substantialem perfectam; hancque materiam duntaxat analogicè se habere ad elementarem; imò quintam esse essentiam, quae materiam habeat homogeneam. Ad haec autem respondeo; primùm, Lunam planè esse obscuram, & nullo lumine proprio praeditam, sed omne lumen à Sole mutuari; & ideo corpus diaphanum & pellucidum minimè esse posse: quae ipsa sententia nullis certè eget demonstrationibus, siquidem & rudioribus, ex luminis decremento & incremento uti & phasium vicissitudine, quâ ratione mox plena, mox gibbosa, dimidiata & falcata apparet, id satis constat. Proprium enim si haberet lumen, vel corpus diaphanum esset, semper lumine plena conspiceretur, etiam tempore Eclipseos, quando umbram terrenam incurrit. Ipsoque etiam Eclipseos Solis tempore (quae ex solâ interpositione Lunae, inter Solem & oculum nostrum proficiscitur) nulla planè foret obscuratio, si corpus diaphanum & pellucidum esset: loco enim luminis Solaris, quod tum tegere videtur, aut proprium suum lumen: aut Solis, ratione suae diaphanae substantiae nobis communicaret. Sic enim in Opticis docemur: quòd lumen non impeditum, per totam sphaeram activitatis suae, in instanti necessariò deferatur, & quòd luces coloresque in corporibus diaphanis distincti penetrent: verùm Eclipses Solares contrarium confirmant; quę saepissimè tantas adduxerunt tenebras, ut non solùm stellae, circa meridiem effulserint, sed & aves, ex aëre in terram deciderint, quod diversi & fide digni Historici testantur. 1. Herodotus lib. 2. de bello Lydos inter & Medos. 2. Thucidides lib. 2. anno primo belli Peloponnesiaci. 3. Ptolemaeus lib 5. Magni operis cap. 11. & Theon in suo Commentario. 4. Iulius Capitolinus, An.","prev":{"citation":"Selenographia 113","label":"CRESCENTIS OBSCURATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/113"},"next":{"citation":"Selenographia 115","label":"CRESCENTIS OBSCURATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/115"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}