{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 124","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 124","ref":"124","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/124","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/124.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"repercussâ frui, & terrae nostrae, per radios reflexos, eam communicare. Hanc verò sententiam noviter non esse excogitatatam, satis superque inde liquet, quòd jam Thales Milesius, Metrodorus, Anaxagoras, Anaximenes & alii Philosophi antiquissimi docuerint: totum Lunae hemisphaerium à Sole illustrari, Lunamque nullâ ex parte per se ipsam lucere; quod item ferè ab omnibus nostri Seculi Mathematicis statuitur. Inveniuntur quidem, qui in diversum abeunt, ex veterum numero autores, Possidonius scilicet apud Macrobium (ut reliquos taceam) qui sibi persuasere reflexionem hanc tanquam à speculo quodam fieri, Neotericorum (ut mox pluribus declarabitur) opinioni, in eo contrariantes, quae haec est: Lunam instar speculi, lucem à Sole acceptam, rursus emittere. Id verò si isthoc fieri debeat modo, prorsus necesse erit ut priùs opacitas corporis Lunae, concedatur, utpote per quam opacitatem, apta est ad recipiendum, & repercutiendum lumen Solis, quod facere, nisi talis esset, non posset: quòd quidem ita se se omninò habere etiam ex antecedentibus abundè constat. Adhaec, ut superficies Lunae, non solùm levigata, sed & exquisitissimae politurae sit, si faciem speculi referre debeat. Quamvis autem haec res longè aliter sit comparata, quemadmodum ex subsequentibus patebit: id tamen hac vice concedam, ut eò clariùs percipi posset, an haec instantia, aliquo solido fundamento nitatur. Si igitur superficies Lunae, veram speculi faciem repraesentat, necesse, ut sit etiam certae alicujus figurae; nam speculorum formae, sunt diversissimi generis: aliud enim est planum, aliud concavum aut convexum sphaericum; aliud concavum aut convexum Cylindricum; aliud concavum vel convexum Ellipticum, parabolicum & hyperbolicum, pyramidale, Conchoideum vel Hederaceum; atque tot demum specierum quot esse potest linea, vel superficies concava, aut convexa politi corporis. Quamvis itaque speculorum genera sint diversa, attamen ex praedictis tribus prioribus tantùm Lunae competit una aliqua forma, reliquae ipsi haudquaquam conveniunt, uti ex ejus figurâ rotundâ, umbrâque, tempore Eclipsium Solarium, unicuique colligere licet. Quod si igitur quispiam existimet, Lunam, speculi formam repraesentare planam; cui sententiae fortassis permulti calculum suum addent, praesertim qui hoc negotium minimè expendunt, vel, qui rerum Opticarum planè sunt ignari; iis hac vice duo duntaxat argumenta proponam, quas si rectè rationis trutinâ examinaverint, non dubito, quin illicò impossibilitatem hujus rei agnoverint.","prev":{"citation":"Selenographia 123","label":"CRESCENTIS OBSCURATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/123"},"next":{"citation":"Selenographia 125","label":"125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/125"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}